F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
Regnum Christi in Fidei unitate quaerentes Salutem et pacem in Domino.
Amantissimae voluntatis significationem sibi quoque a Nobis habeat gens Anglorum illustris. - Eam quidem allocuti com- muniter sumus, data non multo antehac epistola apostolica ad principes et populos universos: verumtamen ut id propriis lit- teris efficeremus, iam Nobis admodum in desiderio resederat. Desiderium alebat ille quo semper fuimus animo propenso in nationem vestram, cuius res a vetustate praeclaras christiani fasti loquuntur : eaque amplius movebant quae non infrequenti cum popularibus vestris sermone acceperamus, tum de obser- vantia Anglorum in Nos humanissima, tum praecipue de cale- scentibus istic animorum studiis in eo, ut pacem sempiternam- que salutem per fidei unitatem requirant. - Testis autem est Deus quam incensam foveamus spem, posse operam Nostram afferre aliquid ad summum christianae unitatis negotium in Anglia tuendum et procurandum : Deoque, benignissimo con- servatori vitae, habemus gratiam, qui, ut istud etiam contende- remus, hoc Nobis aetatis incolumitatisque concesserit. Quoniam vero optati exitus expectationem nulla in re magis quam in admirabili gratiae eius virtute collocamus, in id ipsum propterea appellare Anglos, quotquot gloriantur christiano nomine, me- ditato consilio decrevimus. Atque eos invitamento et alloquio cohortari aggredimur, ut pariter erigant ad Deum et intendant fiduciam, opemque ab illo, tantae rei maxime necessariam, as- siduitate sanctarum precum implorent.
Caritati in vos providentiaeque Nostrae facta Pontificum de- cessorum praelucent, in primis Gregorii Magni; cuius quidem insignia de religione ac de humanitate promerita, iure in gente vestra singulari quodam nomine collaudantur. Quum enim pro convertendis Anglis Saxonibus, quemadmodum in monaehatu proposuercU, assiduis cogitationum fluctibus urgeretur (1), si apostolicos in eis labores -praesens quidem obire, ad ampliora destinante Deo, non potuit, mirum sane quo ille animo, qua constantia grande propositum institit perficiendumque curavit. Nam ex ipsa monachorum familia, quam domi suae ad omnem doctrinam et sanctimoniam eximie formaverat, illuc delectam manum, beati Augustini ductu, alacer mittit, contra miseram
(1) Ioann. Diac. in vita eius II, 53.