F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
588 EPISTOLA APOSTOLICA
licet expectare, quae ad prosperum huius vitae statum proficiant, perspicuum est nihil non ei sperandum, ad aeternitatem vocato, de praestantissimorum adeptione bonorum quae humano generi Christus peperit sacramento misericordiae suae. Ipsemet, factus nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio (1) ad ea omnia, quae in id providentissime docuit, constituit, effecit, salutaria orandi adiecit praecepta, eademque roboravit benigni- tate incredibili.
Sunt ista quidem nemini christiano non cognita ; tamen haud satis recoli a plerisque et adamari solent. Hoc Nobis dat causam ut orandi fiduciam vehementius excitemus, Christi Domini ipsius verba paternamque caritatem renovantes^ Illa nempe gravissima et promissis uberrima : Et ego dico vobis : Petite et dabitur vo- bis ; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti ape- rietur (2) : quae mirifice illustrant Dei providentis consilium, ut precatio sit et indigentiae nostrae interpres et eorum quibus in- digeamus certa conciliatrix. Quo vero maiestati Patris vota nostra accepta grataque fiant, ea Filius cum suo ipsius depre- catoris merito et nomine omnino iubet nos coniungere et exhi- bere : Amen amen dico vobis ; si quid petieritis Patrem in no- mine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit ple- num (3). Tum similitudine etiam benevolentiae actuosae,qua sunt animati parentes in liberos, rem confirmans : Si vos, inquit, quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se ? (4) Magna procul dubio lectissimorum munerum copia eo spiritu bono con- tinetur; atque illa maxime inest arcana vis, de qua Christus ipse commonuit : Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (5). - Tali disciplina instituti, fieri ne- quaquam potest, ut non invitentur, non impellantur animi ad salutarem orandi consuetudinem. : nimium vero quantum indi et perseverantia insistent et exardescent pietate, ubi sese ad exempla Christi contulerint. Qui nihil timens, nulla re egeris,
(1) I Gor. I, 50.
(2) Luc. XI , 9-10.
(3) loaim. XVI, 23-2*.
(4) Luc. XI , 13. (5) loann. VI, 44.