F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA APOSTOLICA 589
quippe Deus, tamen erat pernoctans in oratione (1), atque obtulit preces supplicationesque.... cum clamore valido et lacri- mis (2) : idque peragens, ita se Patri exhibere voluit precatorem ut meminisset se nostrum esse doctorem, prout ipse sapienter vidit, nationis vestrae ornamentum, venerabilis Beda (3). At Christi Domini praeceptionem in hac re et exemplum nihil pro- fecto luculentius comprobat, quam supremus ille sermo quem, cruciatibus proximus necique, ad apostolos habuit. In quo, sub- latis in caelum oculis, spirante pectore caritatem, Patrem san- ctam etiam atque etiam compellavit, id rogans id flagitans, ut arctissima inter alumnos sectatoresque suos coniunctio foret et permaneret in veritate; idque tamquam evidens argumentum legationis suae divinae in oculis gentium patesceret (4).
Hoc loco gratissima enimvero obversatur cogitationi unitas fidei et voluntatum, cuius gratia Redemptor et Magister noster in ea supplicatione ingemebat: quam unitatem, rei quoque ci- vili domi forisque perutilem, haec vel maxime tempora, disso- ciatis adeo perturbatisque animis, plane deposcunt. Quantum in Nobis fuit, nihil admodum quod Christi exemplum et con- scientia officii admoneret , videmur praetermisisse vigilando, hortando, pro videndo; Deoque imploratione supplica vimus hu- mili et supplicamus, ut nationes de fide christiana dissentientes pristinam tandem repetant unitatem. Id proximo tempore non semel affirmateque significavimus, neque uno consilii modo acriores in idem curas conferre instituimus. Quam vero feliciter Nobis beateque, si rationem pastorum principi, instante iam tempore reddituris, id contingat, ut de his votis, quae ipso aspi- rante et ducente aggressi sumus perficere, libamenta ei non exigua fructuum afferamus ! - Per hos autem dies magna cum benevolentia et spe habemus animum ad Anglorum gen- tem conversum ; in qua intuemur crebri ora et manifestiora in- dicia divinae gratiae, salutariter animos permoventis. Satis enim apparet, ut quotidie offendat non paucos communitatum suarum in rebus maximis vel confusio vel repugnantia ; ut alii videant qua opus sit firmitate adversus novum variumque errorem, in prava naturae et rationis placita abeuntem; ut augescat homi-
ni) Luc. VI, 12. (2) Hebr. V, 7. (3) In eo. S. Ioatm. XVII. (4) Ioann. XXII , 21.