F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA APOSTOLICA 591
anglica auspicato excepit, spretâque vana numinum religione, primitias fidei suae Christo Deo consecravit. R e s quidem, si qua unquam fuit, celebratione et gratiis publice digna, quippe quae vobis et magnam beneficiorum copiam et amplitudinem nominis per aetates adduxit. Tali autem ex recordatione memoriae utinam id praecipue bonum sequatur, ut studiosos recti animos cogi- tatio capiat et aestimatio iusta de fide ; quae non alia maioribus illis vestris tradita est, non alia nunc traditur. Nam Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula, ut Paulus praedicavit aposto- lus (1); qui peropportune vos etiam hortatur ut memores sitis patrum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (2).
Socios adiutoresque in causa tanta catholicos Angliae, quo- rum exploratissima est Nobis fides et pietas, praecipue advo- camus. Qui sacrae precationis dignitatem virtutemque frugiferam sedulo apud se perpendentes, nihil dubium quin certare velint ut inde suis omni ope succurrant, eisque et sibi demereantur Dèi clementiam. Nam ut quis sua causa oret, cogit sane neces- sitas ; ut oret aliorum causa, studium hortatur fraternum : facile autem apparet plus quidem gratiae habituram esse apud Deum precem, non quam transmittat necessitas, sed quam caritas fra- ternitatis commendet. Id certe christiani ab Ecclesiae usque pri- mordiis alacres praestiterunt. In eo potissimum quod attinet ad fidei donum, praeclara sunt ad imitationem quae antiquitas tra- didit; quemadmodum illi cognatis, amicis, principibus, civibus suis infiammato studio postularent a Deo mentem obedientem in christianam fidem (3). - Coniuncta in re accedit aliud quod Nos habet sollicitos. Est enim compertum Nobis, non deesse istic qui nomen catholicum teneant ii quidem, re vero et pro- fessione non ita, ut aequum est, probare curent ; maxime vero, in amplis primariisque urbibus, ingenti numero esse homines qui religionis christianae ne ulla quidem elementa hauserint, quique non modo nullum Deo adhibeant cultum, sed in caeca ignoratione iustitiae bonitatisque eius versentur. In hac item calamitate orandus, exorandus est Deus : velit ille, qui potest unus, aptas curationi monstrare vias, velit eorum animos vi- resque sustinere qui in ea ipsa causa iam desudant, velit mit- tere opérenlos in messem suam. - Quod Nos deprecandi offi- cium quum iii filiis Nostris urgemus, eosdem pariter debemus
i l ) Hebf. Xl i i , 8. (2) Ib. !.. (5) S. Aug. de dono persev. XXIII , 63.