F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA APOSTOLICA 593
AD SANCTISSIMAM VIRGINEM P R O A N G L I S F R A T R I B U S P R E C A T I O
O beata Virgo M ARIA, Mater Dei, Regina nostra et Mater dulcissima, benigna oculos tuos converte ad Angliam, quae Dos tua vocatur, converte ad nos, qui magna in te fiducia confidimus. Per te datus est Christus Salvator mundi, in quo spes nostra consisteret ; ab ipso autem tu data es nobis, per quam spes eadem augeretur. Eia igitur, ora pro nobis, quos tibi apud Crucem Domini excepisti filios, o perdolens Ma- ter: intercede pro fratribus dissidentibus, ut nobiscum in unico vero Ovili adiungantur summo Pastori, Vicario in terris Filii tui. Pro nobis omnibus deprecare, o Mater piissima, ut per fidem, bonis operibus foecundam, mereamur tecum omnes contemplar-i Deum in caelesti patria et collaudare per saecula. Amen.
(1) Ioann. XVII, I i , 17, 20, 21, 23.
Acta, Tom. XXVII. fase. OOOXXII. 38
ctrinae perapte continetur, ab eoque saluberrimae in populos utilitates perenni cursu fluxerunt. Hoc amplius, ad sacrae in- dulgentiae beneficia, quae subinde a Decessoribus sunt in eo- dem genere concessa; unum quoddam adiicere placet sponte et auctoritate Nostra. Id est, qui rite precem recitaverint quam huic epistolae subiicimus, indulgentiam singulis, etiam non an- glis, dierum tercentorum tribuimus, plenariam praeterea, semel in mense, recitantibus quotidie, consuetisque servatis conditio- nibus.
Haec omnia augeat expleatque divina obsecratio Christi de unitate: quam hodierna die per sacratissimum Resurrectionis eius mysterium immensa cum fiducia iteramus : Pater sánete, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum: et co- gnoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti (1).
Iamvero universae Britannorum genti fausta a Deo omnia cupimus et exoptamus : summa vero precamur voluntate ut quaerentibus regnum Christi et in fidei unitate salutem vota plena eveniant.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xiv aprilis an- no MDCCCLXXXXV, Pontificatus Nostri decimo octavo.
LEO PP. X I I I .