F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
596 NANCEYEN.
sum pro presbyteris senibus aut infirmis, dari solitum in omnibus parochiis, iuxta morem confirmatum a lege civili. Reclamationibus Ordinarii ob talem iniustam denegationem, Fabriceriae thesaurarius respondit per literas admodum in- solentes, quas Episcopus pro certo habet, parocho Hémonet tribuendas esse. Quocirca Curia episcopalis Fabriceriam ci- tavit apud Iudicem pacis; at tali intimationi cessit, certa quod condemnaretur, et solvit debitam praestationem solum currentis anni, non annorum superiorum ob praescriptionem oppositam iuxta leges civiles. Tunc vocatus sacerdos Hémo- net a Curia Dioecesana, ut responderet de interposita resi- stentia, non potuit citare, nisi unam litteram Vicarii Ge- neralis qui per unum tantum annum praeterito tempore Fa- briceriam dispensaverat a praedicta solutione. Denique notat Episcopus, hoc rebellionis exemplum statim, malo fato, imi- tatores adinvenisse et contentiones factiosas in paroecia ex- citasse, unde quam citius censuit compescendam audaciam Hémonet per decretum remotionis a paroecia Noviant-aux- Prés, et translationis ad aliam vulgo Raon-les-Leau. In- stat quod, eo magis necessariam hanc animadversionem re- cognoverit, quo insolentius iste parochus se gesserat saepius in suos superiores, praesertim vero in Vicarium generalem relate ad quoddam matrimonium celebrandum in paroecia loci Menil-la-Tour ; quod in negotium, quamvis illi omnino impertinens, voluit se ingerere sacerdos Hémonet, nec eru- buit falsi crimen publice appingere Vicario generali.
Sedulo advertit Episcopus quod nihilominus semper per- amanter admonitionibus et paternis correctionibus prosecu- tus est hunc sacerdotem quem punire potuit, sed non indu- cere ut sui criminis poeniteret. - Nam superiorum animad- versiones retorquebat in publicas querelas, in ephemeridibus vulgatas aut vulgandas, prouti hoc spiritu ductus publicavit librum inscriptum Nancy-Juif, quo sub praetextu fraudes detegendi Iudaeorum, conviciis et probris omnes insequitur ipsos praesules ecclesiasticos, veluti cardinalem Foulon. Has allegationes Episcopus ita concludit : « L'étendue de ce mé-