F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
598 NANCEYEN.
quippe omnem poenam valeret impedire. Aliunde protestatur, se quam citius Sacerdoti Hémonet, meliorem collaturum pa- roeciam quotiescumque suam rectam voluntatem ostenderit et per poenam scandalum reparaverit.
DEFENSIO PRESBYTERI. At ex adverso Sacerdotis Hémonet patronus, postquam animadverterit, thesim de parochorum vulgo succursalistes amovibilitate haud esse pacificam in Gallia, advertit quod dato etiam, sed non concesso hoc ar- ticulo, nihilo secius parochum quamtumvis amovibilem num- quam removeri posse, nisi gravi urgente causa. Quapropter, ait, etiam si desservantes mercenariorum confundi velint no- mine, cum possideant Ecclesiam proprio nomine, nonnisi ad iuris tramitem datum est eos removere, quia mercenarios quoque tum permissum est removere si probata existat ra- tionabilis causa ac gravis : ceu traditur in T reviren. Rein- teg. S. C. C. 27 Novembr. 1852 § fatetur (ibi) « Fatetur in casu rem esse de benefìcio - amovibili - sed haec amo- vendi facultas superiori tradita, non eo usque produci posse contendit, ut sine gravi causa exerceatur, praesertim in Parochis, qui perpetuum suapte natura officium requirunt ». Et confirmatum fuit in Massanen. Reinteg. 18 Mart. 1854. Quam iustissimam sententiam confirmant Doctores argumen- to, ut aiunt, a minori ad maius, exemplo ducto ab officiis civilibus, a quibus, iuxta praxim communiter admissam, of- ficiales non removentur, nisi suffragetur legitima causa. Cau- sas vero quod spectat legitimas, notat tum locum habere cum subintrat necessitas prospiciendi aeternae saluti Paro- chianorum - Fagnanus in cap.. 10 de Renunciat. n. in ius ta , rationabilis et legitima causa remotionis, inquit, tum dicitur, cum Curatus iam non potest « munia parochialia exercere et ovibus sibi creditis ad salutem proficere ». Iamvero si ad hoc institutae sunt Parochiae, ut prospiciatur spiritualibus Christifidelium necessitatibus , si ob hoc, et non alium ob finem , quilibet Parochus mittitur, ut aeternae saluti Pa- rochianorum incumbat, consequitur quod usquedum hic va- leat ista praestare, desit causa sufficiens cur removeatur :