F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NANCEYEN. 605
respondens, iuxta illud Deut. « mensura peccati erit et pla- garum modus » rationis enim et aequitatis principia suadent, poenam esse commensurandam culpae et pro culpae modo imponendam, non excepta suspensione, et interdicto : Be- ned. XIV de Syn. Dioces. lib. X, cap. 1, n. 2 et 3. Gra- vitas culpae in themate deducenda est ex praecepto facto sa- cerdoti adeundi Raon-les-Leau, nec non ex circumstantiis praeceptum concomitantibus.
Veruni hic recolendum est, ait Orator, Episcopos esse pastores non dominatores clericorum, ita ut, de illis dispo- nere valeant, posthabita voluntate eorum, eorumque valetu- dine, praesertim quando periculum animarum non est in mora. Res erat in themate de providenda Ecclesia de novo rectore, cuius officium illico non imminebat, neque quoad locum, neque quoad personam. Ulla circumstantia extraor- dinaria assignatur, vel cognoscitur ad periculum hoc osten- dendum. Episcopus providere poterat saluti animarum Raon- les-Leau per alium Sacerdotem, prout fecit alias. Praece- ptum Episcopi Nanceyensis haud respiciebat momentaneum officium ex necessitate, a determinata persona, explendum, adeo ut secus mala gravia saluti animarum provenienda essent.
In casu gravissimae rationabilesque accedebant circum- stantiae ex quibus satius luculentiusque apparet non potuisse Sacerdotem cum fructu curam animarum exercere, neque populum novum suscipere forma facti gregis ex animo. De- bilis valetudo eius prout ex authenticis documentis compro- batur ; personalis odiositas iam antea exorta ob publicatio- nem Nancy-Juif ; rumor ephemeridum renuntiantium Raon- les-Leau locum esse infestum criminosis ; publica existima- tio, qua Raon-les-Leau prout locum relegationis censetur; recursus sacerdotis ad iudicium supremum S. Sedis, quo iu- stitiam praecepti impetebant, abunde evincunt rectam sacer- dotis agendi rationem in casu.
Denique altero ex capite arguit patronus, praeceptum non rite latum fuisse, nimirum ex minus recta interpreta-