F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
608 RAPOLLEN.
gendus ad matrimonium contrahendum cum seducta, vel potius, assignata ei dote, a contractis sponsalibus recedere possit? Quae dubia resolvit Curia episcopalis per hanc sen- tentiam: ad I.Ex actis processualibus non esse dubitandum de existentia et validitate privatorum sponsalium inter Aloy- sium et Annitam ; e quibus liquido apparet promissio et re- promissio futuri matrimonii. Ad II. Et consequenter confir- matur inhibitio seu nihil transeat contra Aloysium, opposi- tum ab Annita, ad hoc ut eidem denegetur fides liberi status. Committitur vero sacerdotibus loci, quo moratur Aloysius, ut, nulla adhibita coactione, suaderent eidem inire nuptias re- ligiosas quamprimum cum Annita, aut sinminus congruam constituere dotem, ad legis dispositum.
Contra hanc sententiam, appellationem interposuit Aloy- sius; at a Curia transmisso appellationis libello, ipse appel- lans alias ad S. C. C. dedit supplices literas, petens dispen- sationem ab impedimento sponsalium, ut libere et legitime interim valeat coram Ecclesia uxorem ducere, salva manente instantia Annitae, iudicio ordinario expedienda, quoad inde- mnitatem petitam pro passa defloratione.
Quum agi deberet an sententia Curiae Rapollensis esset confirmanda vel minus , ideo testium duorum depositio, litte- rae Aloysii et Annitae aliorumque perpensae fuerant. Ex hisce autem exurgere visum est veram futuri matrimonii pro- missionem et repromissionem.
Conventus Aloysius nullum protulit documentum. Solum- modo, interposita appellatione ad S. C. C. nonullas adiun- xit animadversiones ; quibus primum sententiam impugnat, quippe carentem debita forma ob non expositas rationes, sententiae motivas. Non affert enim quaenam sint facta sua- dentia sponsalium existentiam et crimen deflorationis.
Dein advertit non solum forma, sed etiam substantia ca- rere sententiam, quum asserat, sed nihil probet. Nam testi- monia allata sunt de auditu, et referunt quod audierunt ab ipsa Annita; literae vero etsi praeseferant ingenuum iuvenis amorem, non sane exprimunt voluntatem certam, deliberatam