F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
614 SUESSANA
in melius res verterunt, nam aliae accusationes ad Episco- pum contra parochum assidue deferebantur, quas potius quam refutare visus est confirmare ipse parochus, qui in parochia incedebat sclopo armatus quasi accusatores minitatus, et alia arma deferendi veniam petiit a politica auctoritate quod vero non obtinuit. Quamobrem Episcopus sub die 12 Ianuarii 1893 reiteravit suspensionis decretum et praeceptum abes- sendi a paroecia, insimul suadens ut sponte paroeciae renun- ciaret. At non solum perfracte renuit renunciare, sed non multo post tempore armatus in parochiam rediit ibique sus- pensus celebrare ausit. Non destitit Episcopus eum acriter admonere, ut quam citius a tanto populi scandalo abstineret et denique sub die 7 Februarii 1893 decretum ei intimari iussit per tres canonicos Ecclesiae Cathedralis cum praece- pto, ut Ecclesiae renunciaret. Parochus protestatus se esse innocentem, omnia subire dixit, sed nunquam parochiam re- nunciaturum. Quia scandala et ipsam publicam quietem ci- vilem perturbabant, ipsa civilis auctoritas de ratione agendi parochi a Curia dioecesana notitiam exquisivit, quae evasive respondit, scilicet pendere ecclesiasticum processum et se iuxta canones interim in parochum animadvertisse. Succre- scentibus difficultatibus, Episcopus recursum habuit ad S. C C . quae eidem rescripsit sub die 11 Martii 1893 ut curaret ulterius parochum inducere ad renunciationem paroeciae sub reservatione pensionis, in quem effectum referret de statu activo et passivo beneficii paroecialis. At omnibus in irritum cedentibus pacificae transactionis mediis, Episcopo sub die 21 Aprilis 1893 rescriptum fuit, ut processum conficeret iuxta Inst. S. C. E E . et R R . anni 1886 ad parochi remo- tionem. Pendente processu, contumaciae non paucos opposuit actus parochus, quos inter in sui defensionem delegit laicum quemdam patronum a Curia legitime non admissum, qui pro- inde in Episcopum libellum conscripsit.
Processum remotionis sententia definivit Petrus Ceraldi, canonicus ecclesiae Cathedralis Suessanae, Iudex specialiter constitutus et delegatus animadvertens :