F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
622 ROMANA
qualibet omissione. Quae vis pecuniae quum par non sit, ut alius sacerdos eamdem dicat Missam pro fidelium com- modo, Administrator petit ut S. Congregatio Concilii confir- met reductionem Missarum ad solos dies festos, et declaret iustam esse piae fundatricis voluntatem, ita ut quaevis omis- sio a novo investiendo multari possit pro ea summa pecuniae quae necessaria sit ad alium inveniendum Sacerdotem, qui eamdem celebret.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
P E T I T I O RESPUENDA V I D E T U R . Intentioni Capituli videtur obstare e diametro iuris communis dispositio, enunciata sub rubrica tit. 12 lib. III Decret. Greg. IX ; nempe «Ut eccle- siastica beneficia sine diminutione conferantur » quae ru- brica est clare praeceptiva continens legem expressam, uti adnotant Canonistae. Sub nomine vero diminutionis compre- henditur quaecumque immutatio facta in beneficii oneribus vel redditibus, unde onera graviora evadant vel reditus mi- nores ; uti videre est apud Reiffenstuel h. t. n. 2; et prae- cipue Fagnanum, qui ad caput Significatum 11 De prae- bendis* copiose S. C. C. iurisprudentiam refert, {ibi) ita dis- serens sub n. 3: « Unde sacra Congregatio eiusdem Concilii interpres saepius declaravit, Episcopum non posse novum beneficiis onus imponere, sed tantum curare debere, ut quae illis ex fundatione vel consuetudine incumbunt, exacte adim- pleantur ; et in specie, alias censuit novum onus missae in hebdomada non potuisse Episcopum imponere beneficio ha- benti onus anniversarii tantum... Hinc cum beatae mem. Card. Borromaeus vellet cogere obtinentes simplicia bene- ficia in parochialibus, ut per se vel substitutos deservirent... S. Congregatio ab eo consulta respondit, non esse cogendos ad aliud quam ad dicendas horas canonicas... Rursus cum Episcopus Asculanus imposuisset onus paucae eleemosynae cuidam Prioratui, quod est beneficium simplex, pro missis bis in hebdomada celebrandis in cathedrali ecclesia, idque quia licet dictus Prioratus actu ecclesiam non haberet, cum