F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
ROMANA 623
tamen haberet reditus et adessent vestigia veteris ecclesiae, non erat verisimile illam sine onere missarum celebranda- rum erectam fuisse ; S. Congregatio consulta an id potuisset Episcopus, respondit nullum onus novum imponendum ex coniecturis verisimilibus. » Quae postrema decisio videtur etiam obstare petitioni Capituli cupientis partim reddere gravius antiquum onus beneficiati, ob verisimilem Institutoris voluntatem. Et iure merito ita se gessit S. C. C. pressius adhaerens S. C. Tridentini praescriptionibus in sess. 24 c. 14 De ref.; et in sess. 25 c. % De ref. ubi provide animadvertit « Ratio postulat, ut illis quae bene constituta sunt contrariis ordinationibus non detrahatur. »
P E T I T I O EXCIPIENDA V I D E T U R . Sed contra est quod « nulla regula sine exceptione » uti fert effatum etiam iuridicum ; et inculcat cap. un. tit. praecitata in fine; scilicet « ut ipsi proventus retineantur ad tempus pro causa iusta et neces- saria... credimus esse licitum. » Sed an et quomodo Ordi- narii ex voluntate iuris communis possint imponere novum onus diminuentes reditus beneficiales est quaestio non faci- lis , uti fatetur ipse Fagnanus ad cap. Nisi essent 21 De praebendis num. 14 ; qui tamen auctor, sub n. 28 in- terpretatus haec postrema verba capitis « Nisi essent » nempe « Nos... toleramus ut ad praestationem quadraginta libra- rum non dignitas Prioratus, sed persona prioris maneat one- rata, ne forte circa proventus aliqua videatur facta sectio Prioratus ; ita quod ipso Priore defuncto, successor ipsius ad praestationem quadraginta librarum minime teneatur » ; disserit, cit. Auctor, de impositione pensionis, quippe est modus generalior diminuendi beneficiato suos beneficiales re- ditus, et concludit, cum communi, Ordinarium Papa infe- riorem posse tantum imponere beneficiato, cum ipsius bene- ficiati assensu, aliquod moderatum onus ad ipsius vitam per- durans, seu quod non beneficium, sed ipsum beneficiatum afficiat. Quocirca iuxta hanc praxim, S. C. C. declarationi- bus iamdiu confirmatam, in themate quia huius novi oneris imponendi adsunt probatissimae rationes et aliunde antiquum