F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
CÜSENTINA 625
(1) Recole huius Vol. pag. 103: quo loco relata fuit integra quaestio.
Acta, Tom. XXVII. fase. OOCXXII. 40
septimi, trigesimi et anniversarii competant, in casu; » qui- bus respondere censuistis «. Episcopo qui proponat concor- diam de consensu partium ineundam » (1).
Cum in irritum cesserint concordiae conatus, sub eisdem dubiis iterum Vobis proposita fuit haec quaestio sub die 14 Iulii huius anni, et Vobis respondere placuit « Firmo remanente iure Regularium celebrandi officium funebre su- per cadaveribus defunctorum, sepulchrum gentilitium in ec- clesia regularium habentium, et eorum qui sepulchrum inibi elegerint ; quoad reliqua placere de concordia, intra 15 dies ineunda,praesentibus perdurantibus circumstantiis valitura; quo termino inutiliter elapso, Episcopus schèma concordiae cito conficiat et ad S. C. transmittat ».
Episcopus de mente S. Congregationis certior factus, se- quens transmisit concordiae schema.
I. In funeribus celebratis, praesente cadavere, parochus ius habeat explendi cunctas functiones necessarias, unumque aut plures accersire valebit religiosos, qui participes fient ceu clerus Ecclesiae paroecialis, quia functiones locum ha- bent in Ecclesia Regularium.
II. In die tertio, septimo, trigesimo et anniversario Re- gulares liberi relinquantur in suis functionibus et iuribus. Onerari tamen possent tradere quartam funerariam, men- sura a S. Congregatione determinanda.
III. Sex candelae a fidelibus traditae pro funere in die obitus, ceu supra dicitur, praesente cadavere, ad parochum pertinent proprium; ceterae autem, adhibitae circa feretrum, si relictae fuerint a fidelibus, sicuti fieri solet apud diversos populos, dividantur inter ecclesiam paroecialem et Religiosos. Animadvertit Ordinarius dedisse in articulo I parocho facul- tatem vocandi ad participationem unum aut plures religio- sos ; nam si omnes vocarentur, hoc in casu quasi omnia ce- derent eisdem, dum parochus unus est.