F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
Cum S. Congregatio rescripto diei 19 Ianuarii an. 1894 iussisset confici peritiam medicam status mentalis dicti cle- rici et examen religiosorum qui interfuerunt professioni ab ipso factae, P. Generalis sollicitus fuit subsequenti mense Martio expostulatam peritiam, a duobus specialistis redactam, una cum aliis documentis transmittere : quibus habitis res pro solutione remissa fuit ad plenarium E E . PP. audito- rium.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
OBSERVATIONES E X OFFICIO. Advocatus summista praemit- tebat in merito praesentis controversiae haec iuris principia.
1. Cum professio religiosa spectari debeat ceu verus con- tractus bilateralis, ad eius validitatem concurrere debent ne- dum elementa specifica entitatem iuridico-canonicam ipsius constituentia, sed etiam generalia requisita contractus. Hinc amens sicut inhabilis est natura sua ad contrahendum, quia mente caret Inst. §. 8 de Inutil, stipul. leg. 43. D. de Oblig. et act. ita et ad professionem religiosam emittendam.
2. Iura cum agunt de invaliditate actuum ex hoc titulo, nullam distinctionem ponunt inter dementiam absolutam et partialem seu monomaniam, tantum excipiunt actus ab amente positos in lucidis intervallis, quorum valorem admittunt.
3. Cum inhabilitas ex infirmitate mentis sit inhabilitas facti, et non iuris attendi debet tantummodo utrum amentia extiterit tempore emissae professionis, tunc enim ea nocet etiamsi aliis temporibus abfuerit, sicuti viceversa valet pro- fessio, si quando emissa fuit, religiosus erat sanae mentis, etsi postea supervenerit amentia, quia uti tradit Iustinianus in Inst. lib. 2 tit. 2 % 1 « neque testamentum recte factum neque ullum aliud negotium, recte gestum, postea furor su- perveniens perimit ».
4. Cum quilibet praesumatur sanae mentis, amentia ab allegante concludentissimis argumentis probari debet; inter quae potissimum locum obtinent peritiae medicae : Verum uti ad rem observat Troplong de Donat, inter vivos Cap. 2,