F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
omnem suspicionem nullitatis religiosae professionis : nam haec emissa fuit solemniter post probationem et novitiatum exacte completum, in aetate 22 annorum; praevio assensu Communitatis religiosae coram suo Superiore.
Probata validitate professionis religiosae. Defensor ex of- ficio progreditur ad expendenda argumenta in contrarium adducta. Et primo reiicit argumentum desumptum ex scri- ptis et Uteris clerici Diella: haec enim redolent pietatem, et ostendunt suum amorem erga religionem, erga Crucifi- xum et desiderium vivum perfectae vitae : hinc potius com- probare dicit validitatem professionis emissae a clerico Diella iuxta spiritum Constitutionum Ordinis.
Item secundo reiicit opinionem medicorum alienistarum in casu : iuxta enim ipsorum theorias omnes personae piae, quae quotidie SS. sacramenta frequentant, et ad religiosam perfectionem tendunt, traduci deberent ceu affectae a mega- lomania vel a paranda cerebrali mixta : quod quam sit ab- surdum nemo est qui non videat. Concludit Defensor ex of- ficio, observando quod in casu deest verus iudicialis pro- cessus, et non fuit servata forma Benedictinae Const. Si datam; non enim fuit deputatus defensor professionis reli- giosae non fuere examinati idonei testes, desunt articuli, et interrogatoria ab eodem defensore proponenda : quae tam rigorose a citata Constitutione sunt praescripta ut processus ipse et sententia dependenter ab eo prolata insanabili nul- litatis vitio corruere censeatur. Quibus aliisque ponderatis ad propositum
D u b i u m
An valida censenda sit religiosa professio votorum so- lemnium emissa a, clerico fr. Antonio Biella in casu ?
R E S O L U T I O S. Cong. Epis, et Regul. causa sub die 8 Mar- tii 1895 disceptata, rescripsit: Non constare de nullitate pro- fessionis.
Ex HIS C O L L I G E S : I. Cum quilibet praesumatur sanae mentis esse, impugnantem validitatem religiosae profes-