F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
632 RUREMONDEN.
propagatam sunt in exteras regiones. Unde Episcopus Came- racensis petiit et obtinuit die 12 Octobris 1667 a Cle- mente IX Literas in forma Brevis, quibus Bulla Pauli V. extensa fuit ad omnia eiusdem Instituti monasteria in Ger- mania erecta et erigenda. Post Breve Clementis IX. inter alia, erectum fuit in Germania Monasterium Dorstense an. 1699.
Anno 1876 Ursulinae Dorstenses, ob leges hostiles, mense Maio a Gubernio Borussiae editas, ex Dorsten confugerunt Veertani in oppidum dioecesis Ruremondensis in Hollandia, ubi cum assensu Ordinarii manentes, tempore exilii octo virgines receperunt, quae, peracto novitiatu nuncupaverunt vota tamquam sorores Conventus Dorstensis. Cessante dein persecutione an. 1888, ceteris Ursulinis regressis in Con- ventum Dorstensem, tres de illis, quae venerant ex Dorsten, et illae octo, quae tamquam sorores conventus Dorstensis emiserant vota tempore exilii, manserunt Weert ibique cum licentia Ordinarii novum atque a Dorstensi independentem condiderunt Ursalinarum conventum, in quem deinceps plures aliae sorores fuerunt admissae ad vota nuncupanda.
Iam vero Episcopus Ruremondensis perpendens quod do- mus Werten sis erecta est solum cum licentia Ordinarii, et pro erectione domus Dorstensis anno 1699 nullum rescri- ptum Pontificium reperitur* quamvis Moniales dicant hoc ablatum fuisse an. 1817 cum aliis documentis Conventus a Gubernio Berolinensi, perpendens, quod iuxta praefatas literas Apostolicas necessaria est venia Pontificia pro erectione ; et Ursulinarum domus in Germania, tum inferiore, tum superiore, vera sint Monasteria Monialium Ordinis S. Augustini, sequen- tium dubiorum solutionem a Sancta Sede expostulavit nempe:
I. Num trium illarum Sororum* quae nunc Wertae in dioecesi Ruremondensi degunt* vota olim in Dorsten emissa habenda, sint solemnia cum omnibus solemnitatis consectariis.
II. Num idem censendum sit de votis octo illarum So- rorum quae Wertae, equidem durante exilio*. sed tamquam Sorores Conventus Dorstensis vota sita emiserunt.