F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
634 RUREMONDEN.
ptis Pontificiis, post vicissitudines politicas sub finem prae- teriti saeculi, omnia vota Monialium in Gallia uti simplicia tantum fuerunt habita.
Progrediens deinde ad expendenda vota emissa ab Ursu- linis Dorstensibus, respondit non constare, quod haec sint solemnia et ita disserit. Iuxta Episcopum Ruremondensem in sua relatione ad S. Congregationem, non constat utrum in erectione Monasterii Dorstensis beneplacitum Apostolicum intercesserit. Atqui hoc est omnino et absolute necessarium, sive pro canonica erectione cuiuscumque domus Regularium in genere, sive pro erectione conventuum Mulierum in spècie.
Quoad primum erui dicit Consultor, ex antiqua consue- tudine, ex lata interpretatione capitum Religionum de re- ligiosis domihus in 6. et cum ex eo de excessio. Praelator. in 6. et Constit. Innocentii X. Instaurandae, ex antiqua praxi Rom. Rotae et S. Congregationis E E . et R R . ex co- muni Doctorum sententia et praecipue ex verbis Urbani VIII in Constit. Romanus Pontifex, Benedicti XIV in opere de synod, dioec. lib. 9. cap. 2 n. 9 et regnantis Leonis XIII Ro- manos Pontifcesr quae omnia probant, absque dubio, existere legem quae obligat ad apostolicum beneplacitum impetran- dum, sub poena nullitatis erectionis; sed et 2. necessarium esse tradit specifice pro erectione monasteriorum mulierum, quia, ipsis contrariae sententiae patronis fatentibus, dum nova monasteria eriguntur, necesse est recurrere ad S. Sedem etiam pro examine a S. Congregatione instituendo super fa- brica, pro numero monialium statuendo, pro imponenda clau- sura papali, pro translatione novae Abbatissae de suo ad no- vum Monasterium etc. et quidem necessarium esse patet non tantum pro tempore praesenti, quo temerarium esset, iuxta Consultorem, id negare, sed etiam pro tempore quo mona- sterium Dorstense fuit erectum, quia etiam tunc valebant rationes, quae hodie valent.
Secundo loco Consultor examinat vota illarum octo so- rorum, quae tempore exilii admissae fuerunt in Wert tam- quam sorores Conventus Dorstensis et respondet eadem uti