F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA SSmi D. N. Leonis XIII ad Praepositum sodalium Philippinorum, in testimonium pietatis Suae erga S. Philippum Nerium.
Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Quod plurimorum pietas romanorum agere saecularia so- lemnia Ob memoriam PHILIPPI N E R I I sponte studioseque expe- tivit, agnoscimus quidem non modo honorem excellenti virtuti debitum, sed grati quoque animi significationem iustam ac me- ritam. NERIUM quippe tametsi christianae reipublicae universae praesidio atque ornamento, idque per tempora plena periculo- rum, nemo dubitat fuisse, praecipue tamen saluti natum populi romani res et facta comproba vere. - Id vel ex eo perspicitur, quod re, domo, propinquis valere iussis, patriam naturae cum urbe Roma adolescens commutavit, quasi praesagiens animo, quod serius cognovit, hunc revera campum sibi ad excolendum pro Indiis voluntate nutuque divino assignatum. R e m aper- tius acta in Urbe aetas atque exantlati labores loquuntur. Heic enim vel a principio, cum plane statuisset res moliri, arduas illas quidem sed animorum bono maxime frugiferas, cives omnium aetatum atque omnium ordinum complexus est sua- vitate et caritate memorabili : in eisque ad officium vocandis, ad Iesum Christum adiungendis tam incredibili studio constan- tiaque ad summam senectutem desudavit, ut huic uni factus operi videretur. - Profecto ea tempestate, desidentibus vulgo moribus, doctrinisque novis tota fere Europa invalescentibus, si letalium dogmatum R o m a defugit afflatus; si emendatos com- positosque mores plurimorum vidit, et multiplices pietatis artes, quae obsoleverant, revocatas, horum gratia beneficiorum Phi- lippi dictis et factis, institutis et exemplis, magna ex parte de- betur. Ex quo facile intelligitur cur tot ille tamque alte impressa apud Urbem reliquit vestigia sui, ut de sene sanctissimo atque optimo etiamnum superesse ac prope spirare aliquid romana intra moenia videatur. Hoc enim habent magnae animae, ut in caelum sublatae, maneant tamen in amore desiderioque homi- num, in perpetuitate temporum, in rebus utiliter institutis, in alumnis disciplinae suae. Ex hac igitur, quam diximus, signifi- catione publica religionis iucundum capimus solatium idemque peropportunum. Ceterum valde velimus ut, quo modo avis et