F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
644 EPISTOLA.
maioribus mire profuit ad salutem vox atque opera innocentis- simi sacerdotis, ita nepotibus accidat recordatio salutaris. San- ctorum virorum ii recte venerantur memoriam, qui praecepta sequuntur, atque ex eorum contemplatione virtutum aliquid, quod imitentur, capiunt.
Vos quidem, quotquot estis e x Instituto P H I L I P P I patris, hisce erga eum studiis gratae posteritatis rectum est laetari, velut gloria quadam domestica. Sed hoc ipso cogitandum magis quanti sit ei nomen sodalitati dedisse, in qua animum ille suum nominatimque sedulitatem officii apostolici voluit manere per- petuam. Eius memoriam similitudine colere, moribusque quan- tum potest, exprimere, tempora ipsa monent haudquaquam ma- gnopere iis dissimilia, in quae PHILIPPUS incidit. Nam nostra quoque infensa virtuti aetas est, nec morum demutatio sane minor. Oportet igitur ut Clerici prae ceteris secum revolvant exempla PHILIPPI , potissimumque renovare se studeant ad illam viri admirabilem caritatem, quae non modo immutavit per illud tempus faciem Vrbis, sed mansura in posterum beneficia chri- stiano nomini peperit. -- Ad praesentem celebritatem quod per- tinet, nihil posset iucundius atque optatius contingere, quam ut Nobis liceret, usitato decessorum Nostrorum more, ad sacros eius cineres venerabundis adire. Quoniam vero eius rei adimunt tempora facultatem, hoc saltem volumus, Nostrae erga PHILIP- PUM pietatis aliquod extare testimonium : vobis propterea in ho- norem eius nonnullam supellectilem dono mittimus, sacris obe- undis usui futuram. Respiciat ille Nos e caelo propitius, et Urbem idem atque Orbem perpetuo patrocinio tegat. Caelestium munerum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis, di- lecti filii apostolicam benedictionem peramanter in Domino im- pertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die x x v Maii, a. MDCCCLXXXXV. Pontificatus Nostri decimo octavo.
LEO PP. X I I I .