F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
64S
BREVE SSmi D, N. Leonis XIII, quo catholicis commendantur peculiares preces per sollemnia Sacrae Pentecostes.
Provida matris caritate dignum maxime est votum, quod Ecclesia rite Deo exhibere non cessat , ut populo christiano, quacumque ille patet, una sit fides mentium et pietas actionum. Similiter Nos, qui Pastoris divini ut personam in terris gerimus ita studemus animum imitari, idem propositum catholicas inter gentes fovere nullo modo intermisimus, idemque nunc enixius apud gentes eas urgemus, quas Ecclesia ipsa iam diu ad se magno revocat desiderio. Hisce vero consiliis curisque Nostris unde praecipue et auspicia petierimus et incrementa expectemus, non obscurum est apertiusque in dies exta t : ab eo nimirum Pater misericordiarum iure optimo invocatur, et cuius est illu- strare mentes benigneque voluntates flectere in salutem. - Nec sane catholici non videre possunt quanta sit susceptarum a Nobis rerum gravitas et praestantia; in eis namque, cum amplificatione divini honoris et christiani nominis gloria, salus plurimorum vertitur sempiterna. Quae ipsi si probe religioseque, ut aequum est, consideret, acriorem profecto sentient animis vim flammamque supernae caritatis, nihil quidquam Dei gratia recusantis, nihil non enitentis pro fratribus. Ita fiet, quod magnopere optamus, ut Nobiscum illi coniungant alacres non modo secundi exitus fiduciam, sed omnem etiam quam humiles sanctaequé preces a Deo conciliat. - Cuiusmodi officio pietatis nullum videtur accom- moda ta s esse tempus, quam quo olim Apostoli, post Domini ascensum in caelum, simul constiterunt perseverantes unani- miter in oratione cum Maria Matre Iesu (1), promissam expe- ctantes virtutem ex alto omniumque dona charismatum. In eo nempe Caenaculo augusto ex eoque Paracliti illabentis my- sterio , Ecclesia , quae iam a Christo concepta, ipso monente prodierat, tunc feliciter, quodam veluti afflatu divinitus accedente, suum coepit obire munus per gentes omnes, in unam fidem no- vitatemque christianae vitae adducendas. Brevique tempore fru-
ii) Act. i, 14.
EX SECRETARIA BREVIUM