F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
646 BREVE
ctus consecuti sunt uberes et insignes ; in quibus ea voluntatum summa coniunctio, nunquam satis ad imitationis laudem pro- posita: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (1).
Ob eam Nos causam censuimus catholicorum pietatem hortatu atque invitatione excitare, ut per exempla Virginis Ma- tris et Apostolorum sanctorum, proximis novendialibus ad sa- crae Pentecostes sollemnia, Deum velint uno animo et singulari studio adprecari, illa instantes obsecratione: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae. - Maxima enimvero ac saluberrima bona ex eo sperare licet, qui Spiritus est veritatis, arcana Dei sacris in Litteris elocutus, Ecclesiamque perpetua praesentia confirmans; ex quo, vivo sanctitatis fonte, regeneratae animae in divinam adoptionem filiorum, mire ad aeterna augentur et perficiuntur. Siquidem ex multiformi Spiritus gratia divinum in eas lumen et ardor, sanatio et robur, levamen et requies, omnisque prosequendae bonitatis animus, sancteque factorum fecunditas perenni munere derivantur. Idem denique Spiritus virtute sua in Ecclesia sic agit, ut mystici huius cor- poris quemadmodum caput est Christus, ita ipsemet cor habet quamdam influentiam occultam; et ideo cordi comparatur Spi- ritus Sanctus qui invisibiliter Ecclesiam vivificat et unit (2). - Quoniam ille igitur omnino Caritas est eique opera amoris insi- gniter tribuuntur, valde idcirco sperandum, fore per ipsum ut, evagante spiritu erroris et nequitiae cohibito, arctior fiat quae decet Ecclesiae filios vigeatque consensio et societas animorum. Qui quidem, secundum admonitionem Apostoli, nihil per conten- tionem agant, idem sapiant, eandem habeant caritatem unani- mes (3) ; atque ita Nostrum explentes gaudium, civitatem quoque incolumem florentemque non uno nomine efficiant. Ex hoc autem catholicorum inter se christianae concordiae specimine, ex hac impensa divini exorandi Paracliti religione, eo sperandum est vel maxime de reconciliatione quam instituimus dissidentium fratrum provehenda: ut idem illi velint in semetipsis sentire quod et in Christo Iesu (4), eiusdem nobiscum fidei atque spei ali- quando compotes, vinculis coniuncti optatissimis perfectae ca- ritatis. - At vero, praeter bona emolumenta quibus fideles, quot-
(1) Act. iv, 34. (2) Summa th. S. Thomae p. III, q. VIII, art, 1 ad 3. (3) Philipp. II, 3, 5. (4) Ib. 5.