F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
648 ROMANA
ranensi Basilica a Constantino Imperatore fundata Summorum Pontificum sumptibus aedificata fuit, qui privilegiis et redi- tibus cumularunt eamque incendio destructam. Clemens V iterum ad ampliorem ornatioremque formam restituit. Ob auctam Templi magnitudinem, auctis expensis. Pius IV do- tem pro fabricae manutentione ditiorem reddens, proventus anulorum, quibus Cardinalium sublimis dignitas insignitur, Eidem applicuit.
Urbanus VIII Brevi Apostolico sub die 2 Octobris 1625 huiusmodi proventus Fabricae Lateranensi assignatos iussit ut in posterum S. Congregationi de Propaganda Fide solverentur, et ad istam dotis diminutionem compensandam praescripsit ut ex reditibus in Regnis Hispanicis collectis ob ampliationem Bullae Cruciatae, summa mille et quingentorum scutatorum praedictae Fabricae attribueretur et persolveretur. Hoc fideliter servatum fuit, donec Innocentius X eamdem summam, per Breve diei 24 Martii 1647, Fabricae Basilicae Vaticanae retrocessit. Haec enim ingentem pecuniae vim Ecclesiae La- teranensi suppeditaverat ad urgentes reparationes et sum- ptuosa ornamenta explenda. Quae dotis suspensio seu retro- cessio adhibita fuisse videtur pro extinguendo aere alieno a Lateranensi Capitulo cum fabrica S. Petri contracto.
Lapsu temporis Lateranensi Basilica, hac dote destituta, manutentioni Ecclesiae impar omnino effecta, per Breve diei 4 Decembris 1727 Benedicti XIII quoad partem dotis amissam, scilicet summam scutatorum 1500, in integrum restituta fuit. Verum summa scutatorum 1500 ad eamdem summam duca- torum inferioris valoris redacta fuit.
Primo tempore Rev. Fabrica S. Petri, nulla expetita com- pensatione, summam constitutam solvit, at non multo post exquisivit, primo ut canonici lateranensis pro hac pecuniae exactione, proportionaliter, pensitarent, sexto quolibet anno, summam scutatorum 8 et obolorum 54 pro strennis (vulgo mancie) officialibus Bullae Cruciatae, a Fab. S. Petri per- solvendis. Insuper, secundo, instabat ut sibi cederet lucrum proveniens ex pecuniae canibus et recambiis, ut vocant; eo