F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
658 ROMANA
nomine Basilicae Lateranensis, mandatarii gerit personam in quam proinde incivile et durius esset transferre quamcum- que pecuniae iacturam, periculum et damnum.
Dein procurator, ad obiectiones adversariorum convertens sermonem, notat conventionem anni 1770 qua omne lucrum ex cambiis et recambiis cessit Fabricae S. Petri, non evin- cere quod ab eadem Fabrica aeque ferendum sit omne da- mnum exinde proveniens, imo opinatur contrarium omnino probare. Nam ex textu conventionis patet, Capitulum Late- ranense sibi, pleno iure, vindicasse quodcunque lucrum de- rivans ex cambiis et recambiis quoad d. 1500; eoque lucro disposuisse quasi pretio et mercede in correspectivum oneris sibi assumpti a Fabrica S. Petri, scilicet subeundi quodcunque periculum summae capitalis, etiam pro parte ad Lateranensem ecclesiam spectante. Unde, concludit, ex contractu admodum pro fabrica S. Petri oneroso, haec sibi attribuit utile valde exiguum, et incertum ex cambiis percipiendum, dum onus subibat gravissimum solvendi summam d. 1500 integram etsi illa ex nummulariis Hispanicis nihil exigere potuerit. Quaproter effatum « quem commoda sequuntur, eumdem
sequi debent incommoda » retorquet in Fabricam Lateranen- sem, petens ut ipsa quae levi concessione sartam et tectam habuit exactionem sui crediti, recedat a sua instantia, qua vellet S. Petri Fabricae onus etiam imponere sustinendi quod- cumque damnum resultans in permutatione pecuniae hispa- nicae cum italica.
Demum procurator in medium affert transactiones sub annis 1800 et 1843 initas, quibus in quota praestationis Fa- brica S. Petri quamdam obtinuit diminutionem, contendens ex eisdem evinci, Fabricam S. Petri nunquam acquievisse intentioni Fabricae Lateranensis quod nempe haec immunis evadat a quocumque sortis et fructuum periculo; nam S. Petri Fabrica, pro bono pacis, usa concessione granose sibi facta, non neglexit appellare « preteso » ius a Fabrica Lateranensi sibi arrogatum. Et si protestationes huiusmodi non defuerunt etiam ex parte Capituli Lateranensis, concludendum huius