F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
662 PARISIEN.
firmat ; ambo nullam ne imperfectam quidem penetrationem locum habuisse fatentur, ambo denique iterum iterumque ma- trimonium non fuisse consummatum solemniter declarant.
Porro constans et consona huiusmodi sponsorum depositio tum in iudicio, tum antea, tempore non suspecto facta, vel maximam sibi vindicare auctoritatem, adnotat orator, si pen- setur quod testes et acta processus de veracitate utriusque coniugis proclamant, et de eximia pietate et honestate sal- tem alterutrius. Quoad virum haec confirmant Canonicus Doublet, Parochus s. Dionysii, Curia Atrebatensis, et Do- mina Storez. Demum, ut uno verbo plura comprehendantur, etiam alii duodecim testes viri honestatem ac religionem summis laudibus unanimiter extollunt. Post huiusmodi te- stimonia orator puerilem et ridiculam putat Mariae fratris affirmationem, asserentis in Ernesto fidem non habere.
Nec deterius revera esse, sequitur, de muliere testimo- nium ; nam haec quoque, licet « fragilitate potiusquam ma- litia peccaverit », ut fide digna, religiosa renunciatur a Curia Parisiensi, a Renda Sorore Martha, Mariae amita, a Domina Marin atque ab aliis passim.
Ulterius orator animadvertit, testes et Tribunal quod ipsos audivit et interrogavit non solum de coniugum credu- litate iurare, sed de non peracta matrimonii consummatione moralem se habere certitudinem solemniter profiteri. « Ad nos non pertinet, inquit Curia Parisiensis, hac de re iudi- care, attamen... mens istius tribunalis quod et testes audivit et interrogavit haec est : matrimonium non fuisse consum- matum ». « Je regarde, ait parochus Roger, cette non con- sommation non pas seulement comme probable, mais comme moralement certaine ». Quod una voce sacerdos Gelandais, Ernesti confessor, Soror Martin, Soror Martha, domina Isaac et ceteri omnes conclamant. Atque ita morale de inconsum- matione argumentum numeris omnibus absolutum haberi pa- tronus concludit.
At hic non immorat, nam in themate praesto alia ad- minicula sunt, inter quae principem tenet locum adulteri te-