F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 667
et Mariam actum minime esset « d'une conduite antérieure- ment coupable », si Ernestus nihil huiusmodi advertisset ; nec quidquam huiusmodi, illis diebus, longe a patria, adver- tere potuisset, nisi matrimonium consummasset. Carolus vero, Mariae « conduite antérieurement coupable » cogno- scere, nonnisi in colloquiis cum coniugibus Massiliae habitis, potuit : et dato etiam quod aliunde id scivisset, nunquam Ernesto revelasset pudenda sororis suae. Imo Carolus dum dicit : « La honte trop fort à supporter » aperte ostendit, et Mariae lapsum perspectum Ernesto esse, et Ernestum sibi illatam iniuriam minime uxori ignovisse, et Mariam, veniae amissa spe, cum persentiret quam sit intolerabile malum ob oculos habere virum semper infestum, potius elegisse viro valedicere.
Ulterius, ait orator, frater profitetur Mariam Ernesto nupsisse tutissima spe confisam, virum lapsum condonaturum. Haec si admittas, prosequitur sacramenti vindex, omnia plana sunt, si paulisper hunc inficiaris, incomprehensibilia omnia sunt.
Verum, pergit orator, Mariam inquis forsan, Ernesto nupsisse quia speravit coniugales amplexus vires sibi suppe- ditaturos ut ab insanis, quibus sobrino devinciebatur amori- bus se expediret: ideo subinde aufugit, quia mariti amore minime adstricta, fatui in consobrinum amores magis atque magis exarserunt. Rem dilemmate confici potest : scilicet, Maria Ernesto devincta amore non esset, vel quia ipse Er- nesto amore coniungi noluisset, vel quia experta esset se eum amare non posse. Si primum, quorsum virum sibi Er- nestum adiunxit ? si alterum, sero nimis ista coniugalis amoris impossibilitas deprehensa esset. Ap age fabulas, Maria testimonio eloquentissimo uteris consignato, professa post fugam est se et posse et velle viro adhaerere, viresque praesto sibi esse quibus insanis consobrini amoribus resistere valeat.
Nec aliquid officere, censet matrimonii adsertor, epistolam, quam Maria Ernesto dedit, dum fugae se commisit : qua