F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
PARISIEN. 669
erit inveniendi aliquem, qui absque ulla amaritudine statim illis credere possit hoc fecisse miraculum. Illud profecto (miraculum)... non posse facere dubitarunt etiam viri san- ctissimi tantum odium implacabile nutrientes contra pecca- tum, quantum habere poterant qui ex intimo sensu Deum amabant.... Durum est ergo credere quod duo sponsi ambo potentes, qui ad explendam libidinem voluntarie statum con- iugalem elegerint in ea aetate, quae viribus pollet, inter noctis tenebras... inter tactus cuiuscumque partis corporis diversi sexus, inter amplexus, qui in actu simili evitari non possunt, nec semel forsan, nec una tantum nocte, sed pluries in actuali situ coniunctionis positi, durum, inquam, est cre- dere quod in duas lapideas statuas converti possint. Durum est credere, quod adulescens cum puella, solus cum sola, nudus cum nuda, propter solam antipathiam in actu coniun- ctioni tam proximo libidinis aestus concorditer et constan- tissime suffocaverint, nisi dicendum quoque sit, quod ignis cum palea, flamma cum stuppa nequaquam magnum incen- dium excitare valeant... In his ergo circumstantiis non ita facile coniugum confessioni de non consummatione, nec ob- stetricum relationi de mulieris virginitate deferendum venit, sed scrupulose investigandum, an coniuges in eo actu, in quo, ut ait D. Augustinus, libido totam absorbet rationem, vere et realiter se non consummasse cognoverint, an obste- trices decipi potuerint, vel mendacio decipere tentaverint ». Eapropter nemo non videt quid responderet Coscius ad prae- sentem controversiam, in qua testimonium obstetricum nul- limode obtinet, nec obtinere potest ; a qua exulat quaecun- que matrimonii coacti vel antipathiae suspicio ; qua in con- troversia testes, qui adversus matrimonium testimonium dicunt, nihil de inconsummatione sive a coniugibus sive ab aliis tempore non suspecto audierunt.
Hisce quae matrimonium consummatum esse suadent praemissis, argumenta quibus actio adversa innititur breviter perpendit orator. Et primo immerito, ait, contradictorem autumare iuratam coniugum fidem, septimae manus iurato