F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
CENTUMCELLARUM 677
pag. 371 : Praelaudata Constitutio Gregoriana de Ordinibus inter se diversis et distinctis est intelligenda veluti sunt Or- dinis Conventualium, Carmelitarum etc., non vero de his Ordinibus, quorum unus originem ab altero ducit, sicuti est Capuccinorum familia ab illa Observantium promanans tamquam filia a matre. Quamobrem haec S. RR. C. in quaestionibus de praecedentia definiendis inter Capuccinos et Observantes respectu primitivae institutionis et qualitatis filiationis aliam viam inivit ac tenuit: et quin illi Pon- tificiae Constitutioni aliquid detraheret in ipsa praedictum casum non includi declaravit. Hinc mihi videtur Capuccinos illius Constitutionis perfugio excludi dum agunt contra Ob- servantes ; quia Constitutio ipsa de anterioritate Conventus non intrat dum contenditur inter Observantes et Capuccinos qui sunt illorum filiales. Cui concinit Card. de Luca in ad- notat, ad Conc. Trid. sess. 25 de Regul. cap. 13.
Hanc doctrinam deinde dicit formiter admissam fuisse a S. R. Congr. in una Ampurien. diei 26 Nov. 1678, quae ita sonat : Praecedentiam deberi fratribus Minor. Observantibus; ex quo Observantes sunt priores ordine qualitatis et appro- bationis Apostolicae et Capuccini, licet priores in fundatione in eodem loco, sunt tamen filiales ex eadem religione Ob- servantium et longe posteriores in approbatione Apostolica, quo in casu non intrat Bulla Gregoriana de anterioritate Conventus in eodem loco. Igitur non anteriontas fundationis Conventus, sed prioritas institutionis et approbationis Apo- stolicae spectari debent. In allata decisione insistit nedum quia approbata fuit in forma specifica ab Innoc. XI in suo Brevi Nuper a Congregatione 16 Ian. 1679, sed etiam quia aliae resolutiones eidem conformes a praefata Congregatione prodiere. Uti est Conversanen. 27 Feb. 1847, et Assisien. 21 Febr. 1856.
Ex quo deducit quod decretum Ampuriense a S. R. C. retentum est ceu regula ad dirimendas quaestiones praece- dentiae inter Capuccinos et Observantes.
Hoc principio firmato Minister Generalis expendit prae-