F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
678 CENTUMCELLARUM
cipuas ex adverso difficultates : et primo quoad obiectum quod Capuccini in Bulla Urbani VIII appellantur filii ex non in- terrupta linea s. Francisci, respondet quod hoc verum est in quantum ipsi Regulam Franciscalem profitentur : sed hoc non excludit eorum originem et filiationem ab Observantibus, cum hoc sit factum historicum. Et quod ita Constitutio sit intelligenda patet ex decreto Ampuriensi posteriori praefatae Bullae et eam quodammodo interpretanti.
Neque regeras decretum Ampuriense intelligendum esse de casu particulari, hoc enim contradicitur ab ipso tenore decreti : nam illa verba quo casu sunt relativa ad verba im- mediate praecedentia enunciantia principium generale de fi- liatione et in hoc casu traditur quod titulus filiationis et non anterioritatis fundationis conventus attendatur. Deinde Minister Generalis enititur explicare decisiones Congregatio- nis Rituum quas Capuccini afferunt in contrarium : ipse notat quod titulus filiationis praevalet quando opponitur titulo an- terioritatis fundationis conventus iuxta decretum Ampuriense, non vero quando opponitur titulo possessionis, quo in casu valet Constitutio Gregoriana; hinc nil mirum si in Barensi diei 25 Septembris 1688 et in altera Potentina an. 1695 praecedentia adiudicata est Capuccinis supra Observantes r decisionem Venafrensem an. 1858 ita enucleat: Capuccini sibi praetendebant praecedentiam nixi titulo possessionis et anterioritatis fundationis : Observantes nixi decreto Ampu- riensi contendebant sibi semper praecedentiam deberi et non curarunt refutare oppositum titulum possessionis et sic causa ceciderunt.
Hinc concludit allatas in contrarium decisiones non esse derogatorias decreti Ampuriensis, sed potius constantem ap- plicationem in quaestionibus praecedentiae inter Capuccinos et Observantes duorum titulorum possessionis et filiationis, qui titulus filiationis nedum a decreto Ampuriensi, sed etiam a Sede Apostolica est recognitus ut probatur Bulla Bene- dicti XIII Pastoralis officii, quae statuit Observantes prae- cedentiam habere super Reformatos ab ipsis descendentes