F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
CENTUMCELLARUM 681
limiate et non intellectu ; sed et 2°. neque potest constituere rationem decidendi, quia ipsius inexistentia constat ex histo- ria et ex oraculis Pontificiis.
Hinc nil mirum, subdunt Capuccini, si postea S. R. C. recessit a motivis allegatis in decreto Ampuriensi et quae- stiones resolvit ad tramitem Bullae Gregorianae uti patet ex decisione Barensi 1688, et Potentina 1695 in quibus prae- cedentia Capuccinis assignata fuit in contradictorio cum Ob- servantibus, et praesertim ex Venafrana 14 Augusti 1858, in qua Observantibus praecedentiam reclamantibus ex titulo praetenso filiationis Capuccini victores evaserunt allegantes possessionem et anterioritatem fundationis Conventus.
Ad oppositam decisionem Conversanen. diei 27 Febr. 1847 Capuccini observant quod praecedentia Observantibus supra ipsos tributa fuit, non ex pluries refutato titulo filiationis, sed quia possessio ex iuridicis probationibus constabat favore Observantium. Deinde mirantur quomodo Observantes possint in sui favorem allegare decisionem Emi Episcopi Albanensis et eos carpunt tamquam male informatus in hoc negotio : nam cum post hanc decisionem mere provisoriam animad- vertissent Capuccini quod Constitutiones synodales appli- candae erant tantum Regularibus eiusdem loci seu territorii, in vocarunt decretum S. C. Episc, et Reg. diei 10 Sept. 1784 iuxta quod Emus Episcopus suam decisionem edidit : decre- tum autem ita sonat : Competere religiosis Capuccinis et Con- ventualibus Albani praecedentiam supra Observantes et Re- fórmalos Conventuum extra territorium dictae civitatis. Ergo, dicunt Capuccini, S. Congregatio reiecit paternitatem Obser- vantium et praetensus filiationis titulus in tenues resolvitur auras.
Demonstrato quod omnes quaestiones praecedentiae inter Regulares Mendicantes resolvi exclusive debent ad tramitem Gregorianae Constitutionis, Capuccini progrediuntur ad pro- positum casum Centumcellarum et dicunt sibi competere praecedentiam ex duplici titulo, nempe anterioritatis funda- tionis Conventus, et possessionis. Ipsi enim suum formalem