F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
684 SPOLETANA
batur ad persolvendas libellas 250 favore actoris Cardinali ob spirituale servitium ab hoc praestitum in paroecia S. Petri Ap. tempore absentiae titularis. Ab hac sententia appellavit Prior Campi petens ipsius nullitatem declarari, vel sin minus ut revocaretur in omnibus eius partibus. Interim sacerdos Cardinali novo oblato recursu expetivit a S. Congregatione, ut adversarius damnaretur ad integram a se expostulatam summam libel. 300 in priori iudicio ob damnum sibi alla- tum ex dilatione solutionis sui crediti.
D i s c e p t a t i o s y n o p t i c a
IURA P R I O R I S PAROCHI. Procurator Prioris Campi I O . im- petit de nullitate sententiam Archiepiscopi ita disserens : sacer- dos Cardinali ad supplendam absentiam parochi fuit deputatus non a parocho, sed ab Archiepiscopo; hic stipendium promisit, non Prior Campi, qui fuit deputationi extraneus imo inscius: proinde cum sacerdos Cardinali nulla actione gaudere possit contra parochum, sed tantum promissum stipendium recla- mare ab Archiepiscopo, sponte sua fluit impugnatam senten- tiam, quae admittit Cardinali actionem contra parochum per se nullam esse.
Alterum nullitatis vitium Procurator contendit in eo con- sistere, quod iudex qui tulit sententiam erat etiam pars in controversia ; Archiepiscopus in hoc iudicio functus fuit mu- nere Praesidentis et sententia eius nomine prodiit : iam vero hoc dicit fuisse maxime abnorme et absurdum, siquidem cum Archiepiscopus deputaverit sacerdotem Cardinali ad supplen- das functiones paroeciales, congrua depacta mercede, maximum interesse habebat ad damnandum parochum Campi.
Sed pergit Procurator : sententia Archiepiscopi nedum est nulla sed 2°. etiam iniusta et hinc revocanda. Prior Campi suae absentiae precariae et intermittenti iam consuluerat re- linquendo tamquam Vicarium vel supplentem Ezzelinum In- ghes parochum proximi vici Rubbiano : quomodo ergo, cla- mat Procurator, alius ab Archiepiscopo substitui poterat