F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
COLLEN. 687
decoratum privilegiis inter quae illud conferendi ad exclu- sionem Ordinarii omnia beneficia tam simplicia quam curata dicti oppidi, et expediendi Bullas ceu refertur in Brevi In- nocentii XL 4 Aprilis 1695, ante leges eversivas proprie- tatis ecclesiasticae constabat, praeter Archidiaconum, 12 ca- nonicis et 24 cappellanis. Nefastis editis legibus hoc Capi- tulum, ad instar aliorum in Italia, sensim sine sensu im- minui coepit, ita ut an. 1888 ex duodecim canonicis titu- laribus dumtaxat 4 superessent.
Ad occurrendum huic malo et aliquatenus decori cultus et ss. functionum consulendum sacerdos Canutus Canuti pro- posuit Capitulo proprio aere iterum instaurare dotem unius ex canonicatibus titularibus suppressis, sub conditione tamen ut ipse primum investiretur. Libenter Capitulum, habito etiam ad hoc Episcopi consensu, oblationem acceptavit ; prae- missoque de hoc negotio capitulari conventu die 11 Ianua- rii 1889, die 21 eiusdem mensis solemnis conventio scripto redacta fuit, cui ipse Episcopus subscripsit.
Ex una parte sacerdos Canuti sese obligabat quampri- mum ad deponendum apud auctoritatem Capitularem libel- las 200, principium maioris summae quam novus Canonicus annua traditione redituum Capitularium sibi spectantium compleret usque dum haberentur 1000 libellae cespes statutus pro instaurato canonicatu.
Ex altera Capitulum ipso Episcopo assentiente, uti di- ctum est, declarabat ex tunc recipere et habere ceu canoni- cum titularem sac. Canuti. In executionem huius contractus Capitulum ceu inferior collator in vim Apostolicorum pri- vilegiorum die 29 praefati mensis ipsi contulit solemni in- vestitura in aula Capitulari canonicatum vacantem usque ab an. 1883 ob mortem titularis canonici Ducei et more consueto expeditis Bullis infra eamdem diem canonicus Ca- nuti possessionem cepit.
Capitulum ingressus, primum ceu adiutor canonico Cu- rato Cannicci iam seni et deinde an. 1890 ceu unus ex duobus canonicis curatis ius parrochiale collectivum exer-