F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
COLLEN. 689
pariter investitura est nulìa, quia ad tramites ss. canonum canonicatus erectio non fuit peracta. Ergo in utroque casu electio in canonicum sac. Canuti est evidenter nulla.
Sed demus, pergit Episcopus, quod praefata conventio spectari possit ceu actus erectionis vel restaurationis dotis canonicatus, non ideo aliquid proficeret sacerdos Canuti ; nam haec conventio facta fuit sub conditione quod sacerdos Ca- nuti solveret libellas 1000. Atqui huic conditioni ipse non satisfecit, siquidem solum 200 libellas persolvit ; ergo inu- tiliter sacerdos Canuti, iuxta Episcopum, appellat ad hanc conventionem ; quin aliquid relevet quod dictus sacerdos re- liquam summam libellar. 800 iam deposuerit apud Arcam Parsimoniae, nam respondet Episcopus, cum depositi syn- grapha vel libellus sit nominativus praefata summa semper repeti poterit ad arbitrium deponentis, proinde hoc deposi- tum nullam Capitulo praestare valet cautionem.
Demum Episcopus advertit, quod si S. Congregatio sa- cerdotem Canuti tamquam canonicum titularem effectivum retineret, ipse contra pii pastoralis ministerii officium coge- retur tollerare in oppido S. Geminiani parochum indignum hoc munere aliisque honoribus et privilegiis quibus S. Ge- miniani Collegiata decoratur.
DEFENSIO SACERDOTIS CANUTI. E X adverso huius patro- nus denegat necessitatem formalis decreti erectionis cano- nicae ; res enim erat non de fundatione novi canonicatus sed simpliciter de instauratione dotis unius ex canonicatibus ci- viliter suppressis, scilicet illius possessi a canonico Ducei; quod evidenter constare ait ex actibus in huiusmodi negotio secutis : primo itaque expendit conventionem diei 21 1889.
Scopus huius conventionis erat consulere decori cultus et sacris functionibus augendo aliquatenus numerum cano- nicorum : iam vero ad hoc obtinendum non erat necessarium novos fundare canonicatus cum Collegiata satis provisa es- set canonicatibus a pietate maiorum quorum reditus per sup- pressionem abstulerat Gubernium : satis proinde erat ut hi reditus instaurarentur : ergo, concludit patronus, etiamsi
Acta, Tom. XXVII. fase. C C C XXIII. 44