F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
6 9 0 COLLEN.
conventio esset ambigua, ita contigisse praesumendum esset, quia nemo praesumitur facere inutilia.
Sed, pergit patronus, verba conventionis clara sunt; ibi enim edicitur quod sacerdos Canuti decreverat redintegrare dotem sua pecunia pro uno ex canonicatibus suppressis : iam vero redintegrare dotem beneficii non est novum beneficium fundare, sed iam existenti et fundato dotem iterum statu- ere. Examinans autem Bullam collationis dicit ex ea evi- denter apparere cuinam ex duodecim canonicatibus suppressis fuerit nova dos statuta, et reiicit difficultatem Episcopi quoad cessionem favore Capituli Iurispatronatus, factam a sacerdote Canuti, observando quod iuspatronatus iuxta cap. 9 sess. 25 de Refor. Concil. Trid. censuram, acquiritur nedum funda- tione, sed etiam dotatione beneficii.
Hinc, concludit patronus, cum sacerdos Canuti non de novo fundaverit beneficium, sed solum dotem restituerit, et praecise canonicatui a Ducei possesso, adductus ab Episcopo defectus decreti erectionis canonicae nullatenus obstare valet ; aliunde haec dotis restitutio facta fuit nedum assentiente et acceptante Capitulo, sed etiam cum assensu et acceptatione Ordinarii : proindeque legitima fuit.
Post haec patronus transit ad refutandam difficultatem factam ab Episcopo de insolutione libellarum 800: dicit quod iuxta art. 1, 3 et 5 conventionis, pluries citatae, haec solutio locum habere debebat per retentionem annualium quo- tarum canonicalium in neocanonico Canuti faciendam a Pro- posito Collegiatae usque ad concurrentem summam libella- rum 1000 statutam tamquam dotem pro canonicatu: haec conventionis lex ; hinc nulla obbligatio hanc summam illico solvendi. Nihilominus sacerdos Canuti, ut promptiorem sese exhiberet in compiendo cespite pro dote canonicatus, sum- mam libellarum 800 deposuit in Arca parsimoniae Capitulo tradendam quandocumque ipsum voluisset. Insuper cum de huius summae insolutione ab Episcopo esset coargutus sa- cerdos Canuti, hic se promptum obtulit, duobus adstantibus testibus, ad eam solvendam Praeposito quam tamen recusa-