F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
694 EX S. C. RITUUM
tentia, nihil non expectandum a Deo, qui iure conceptam in servi sui suppetiis spem populorum, apud pretiosas praesertim eiusdem exuvias, haud paucis obfirmaverat miraculis. Quo fa- ctum, ut, ad virum merentissimum Beatorum honoribus augen- dum, vitae eximie actae monumentis in examen omnimoda, qua par erat, iudicii gravitate adductis, iis caussa proficeret auspi- ciis penes Sacram Rituum Congregationem, quibus permotus Pius VII, vix a triennio post quinquennale exilium, universo catholico nomine plaudente, ad Romanam Sedem redux, Vene- rabilem Theophilum illis accensendum, quorum virtutes heroi- cum adeptae sint fastigium, solemniter pronunciaverit, die na- scenti Deiparae sacro , vi idus septembres anno millesimo octingentesimo decimo septimo. Ut autem, sanctimonia penitus adserta, veritas etiam enucleate vindicaretur prodigiorum, quae populi, eius opem et interventione apud Deum sibi advocantes, Theophilo tribuere non destiterant, disquisitionibus ad iuris nor- mas feliciter initis, de binis speciatim miraculis, quadruplici actione rite confecta, est disceptatum. In comitiis nimirum ante- praeparatoriis vi idus maias anno millesimo octingentesimo no- nagésimo secundo habitis in Aedibus cl. me. Cardinalis Aloisii Serafini Causae Relatoris ; in duobus conventibus praepara- toriis ad Palatium Apostolicum Vaticanum coactis x calendas maias posteriore anno millesimo octingentesimo nonagésimo tertio; et deinceps, quaestione tutius instaurata, hoc vertente anno millesimo octingentesimo nonagésimo quinto XVIII calendas februarias ; ac demum in coetu generali coram Sanctissimo Do- mino Nostro LEONE PAPA X I I I ad Vaticanum indicto, eodem anno postridie calendas apriles. Hac vero postrema in Congre- gatione R m u s Cardinalis Vincentius Vannutelli Causae Relator, in Cardinalis Serafini e vivis erepti locum suffectus, dubium ad discutiendum proposuit : An, et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum, de quo agitur ? Atque omnes qui inter- fuere Rrni Cardinales ceterique Patres Consultores suffragium singuli ediderunt. Beatissimus vero Pontifex Maximus L E O X I I I , quamvis Sui quid iudicii robore probaret , satis innuerit ; pro rei tamen pondere, a Patre luminum impensius, exoraturus divinae sapientiae praesidium, sententiam Sibi adhuc differen- dam censuit.
Hodierno autem die auspicatissimo, qui anniversariis so- lemnibus Christi in coelum adscendentis festus incidit, cunctan-