F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
702 APPENDIX VI.
Litt. encycl. S. C. Indicis 24 Aug. 1864.
Inter multiplices calamitates, quibus Ecclesia Dei luctuosis hisce
temporibus undique premitur, recensenda profecto est pravorum libro-
rum colluvies, universum pene orbem inundans, qua per nefarios ac
perditos homines divina Christi religio, quae ab omnibus in honore est
habenda, despicitur, boni mores incautae praesertim iuventutis penitus
labefactantur, et socialis quoque consuetudinis iura et ordo susque
deque vertitur, et omnimode perturbatur. Neque, ut vetus ipsorum
mos erat, id praestare tantum nituntur libris magno apparatu scientiae
elaboratis, sed et parvis, qui minimi veneunt libellis, et per publicas
atque ad hoc confectas ephemerides, ut non litteratis modo et scien-
tibus virus illud insinuent, sed rudioris cuiusque et infimi populi fidem
simplicitatemque corrumpant.
Qui autem super gregem Christi vigilias agunt legitimi Pastores,
ut hanc perniciem a populis sibi commissis avertant, ad Sacram Indicis
Congregationem quoscumque ex iis libris de more deferunt, zelo adla-
borantes ut Romanae Sedis habito iudicio et proscriptione, a vetita le-
ctione talium librorum fideles deterreant. Neque iis difficilem se prae-
buit et praebet S. Congregatio quae quotidianam operam studiumque
laUones difficile possent auferri a neophytorum praesertim anabaptista-
rum conversorum manibus, quatenus illorum lectioni sint assueti, et
missionarii catholici meliores legendos illis praebere nondum valeant.
Unde quaeritur.
1. An libri de quibus agitur possint relinqui in manibus conver-
sorum, sub praetextu quod errores in illis inserti non intelligantur,
vel saltem non credantur.
2. An possint absolvi missionarii, qui, sub iisdem praetextibus vel
aliis huiusmodi, nollent auferre supradictos libros e manibus chri-
stianorum.
3. Utrum saltem, postquam errores reperti correcti vel suppressi
fuerint, possint supradicti libri relinqui fidelibus usquedum habeantur
libri accurate scripti vel translati.
R. Ad singula dubia, negative. Curandum omnino ab operariis evan-
gelicis ut libri, de quibus agitur in praedicto folio, flammis combu-
rantur, et omnem dent operam perficiendae catholicae emendataeque
versioni Biblicae typis dein edendae, praevio S. Congr. de Prop. Fide
examine et approbatione.