F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX VI. 703
impendit, ut officio sibi a Romanis Pontificibus demandato satisfaciat.
Quia tamen ex toto christiano orbe increbrescentibus denuntiationibus
praegravatur, non id praestare perpetuo valet, ut promptum et expe-
ditum super quavis causa ferat iudicium : ex quo fit, ut aliquando se-
rotina nimis sit provisio et inefficax remedium, cum iam ex lectione
istorum librorum enormia damna processere.
Ad hoc incommodum avertendum non semel Romani Pontifices
prospexerunt, et, ut aliarum aetatum exempla taceamus, aevo nostro
per s. m. Leonem XII mandatum editum est sub die 26 Martii 1825 , ad
calcem Regularum Indicis insertum, et hisce litteris adiunctum, vi cuius
Ordinariis locorum praecipitur ut libros omnes noxios in sua dioecesi
editos, vel diffusos, propria auctoritate proscribere, et e manibus fide-
lium avellere studeant.
Cum autem huius Apostolici mandati provida constitutio praesen-
tibus fidelium necessitatibus, et tuendae doctrinae morumque incolu-
mitati optime respondeat, SSmo Domino Nostro Pio Papae IX placuit
eius memoriam esse recolendam, tenorem iterum vulgandum, et ab
Ordinariis locorum observantiam exigendam, quod excitatoriis hisce
nostris litteris, nomine et auctoritate Apostolicae Sedis sollicite prae-
stamus. Queis si debita obedientia respondeat (sicuti pro certo habe-
mus), gravissima mala removebuntur in iis praesertim dioecesibus, in
quibus promptae coercitionis urget necessitas. Ne vero quis praetextu
defectus iurisdictionis, aut alio quaesito colore, Ordinariorum sententias
et proscriptiones ausu temerario spernere, vel pro non latis habere
praesumat, eis Sanctitas Sua concessit, sicut nomine et auctoritate Eius
praesentibus conceditur, ut in hac re etiam tamquam Apostolicae Sedis
delegati, contrariis quibuscumque non obstantibus, procedant. Ad Apo-
stolicum autem iudicium ea deferantur opera vel scripta, quae profun-
dius examen exigant, vel in quibus ad salutarem effectum consequen-
dum, supremae auctoritatis sententia requiratur.
Mandatum s. m. Leonis XII additum Decreto S. Congreg. (Indicis) die
Sabbati 26 Martii 1825.
Sanctitas Sua mandavit in memoriam revocanda esse universis Pa-
triarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque in Ecclesiarum regimen
praepositis ea quae in regulis Indicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae
iussu editis, atque in observationibus, Instructione, Additione, et gene-
ralibus Decretis Summorum Pontificum Clementis VIII, Alexandri VII,
et Benedicti XIV auctoritate ad pravos libros proscribendos abolendosque
Indici Librorum Prohibitorum praeposita sunt, ut nimirum, quia prorsus