F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
704 APPENDIX VI.
impossibile est, librorum omnes noxios incessanter prodeuntes in In-
dicem referre, propria auctoritate illos e manibus fidelium evellere stu-
deant, ac per eos ipsimet fideles edoceantur quod pabuli genus sibi
salutare, quod noxium ac mortiferum ducere debeant, ne ulla in eo
suscipiendo capiantur specie, ac pervertantur illecebra ».
Monitum S. C. (Indicis) editum feria III die 4 Martii 1828.
« Sacra Congregatio in mentem revocat omnibus Patriarchis, Ar-
chiepiscopis, Episcopis, Ordinariis, et Inquisitoribus locorum id quod
praescribitur in Regula, inter editas iussu S. Concilii Tridentini N. I I . ,
his verbis : Haereticorum libri, qui de religione ex professo tractant,
omnino damnantur ; et ea quae mandavit s. m. Clemens VIII in in-
structione de prohibemus libris, sequentibus verbis § VI : In universum
autem de malis et perniciosis libris id declaratur atque statuitur, ut
qui certa aliqua lingua initio editi, et deinde prohibiti ac damnati a
Sede Apostolica sunt, iidem quoque in quamcumque postea vertantur
linguam, censeantur ab eadem Sede ubique gentium, sub eisdem poenis
interdicti et damnati ».
Monitum S. C. (Indicis) editum Fer. V die VII Ianuarii 1836.
« Cum ad S. Congregationem certo relatum fuerit sacratissimos
Bibliorum Libros vulgari sermone nonnullis in locis typis edi, quin sa-
luberrimas de ea re leges serventur, cumque inde pertimescendum sit,
ne, quae hominum nequam, hisce praesertim temporibus, conspiratio
est errores sanctiore divini Eloquii apparatu obvoluti perperam insi-
nuentur, censuit eadem S. Congregatio revocanda iterum esse in omnium
memoriam, quae alias decreta sunt, vernaculas nimirum Bibliorum ver-
siones non esse permittendas, nisi quae fuerint ab Apostolica Sede ad-
probatae, aut editae cum adnotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae
Patribus vel ex doctis catholicisque viris (ex. decr. S. C. Ind. 15 Iu-
nii 1757 in addit, ad Reg. Ind.) : iis praeterea omnino insistendum, quae
per Regulam quartam Indicis, et deinceps ex mandato sa. me. Cle-
mentis VIII, in eam causam praestituta fuerunt ».