F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EPISTOLA APOSTOLICA 707
fecto nec vigiliis nec laboribus parcet in vestram omnium sa- lutem. Nobisque laetabilis vere fuit ampla ea significatio ho- noris, qua ipsum, prout novissimae nuncia verunt litterae vestrae, uno vos animo auspicantem dignitatis munia excepistis, debitae simul obtemperationis partes sancte polliciti. - Sed plura dein- ceps et maiora posse Nos efficere causa vestra, valde confidi- mus, favente Deo vobisque omni conspirantibus ope et pietate. Atque id vos primum curare studiosissime oportet, quemadmo- dum depositum fidei caute inviolateque custodiatis : nec enim vos fugit de bono agi omnium praestantissimo, eoque malis ar- tibus fallaciisque quorumdam hominum istuc peregre commean- tium nimis multum obnoxio. Et quoniam ad rectam fidei custo- diam plurimum sane interest quali disciplinae ratione animi a teneris imbuantur, eam idcirco velle ab omni erroris periculo incolumem, atque adeo ministram religionis et probitatis, scholis multiplicatis optimis, enixe contendite. Qua in re tam gravi, a Nobis etiam bona vos habere volumus adiumenta. - Ista vero, quae commendavimus, non ita, ut opus est, benevertent, nisi accesserint christianae virtutis pietatisque exercitationes, ab illis maxime qui maiores natu, qui loco clariores : proinde agite, huc etiam pro virili parte alacriorem diligentiam conferte, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei (1). Sa- cerdotum quidem copia, pro locorum atque hominum opportu- nitatibus, in desiderio e s t : attamen in hanc spem nonnulli ex vestra ipsa iuventute iam probe succrescunt. Qui si utraque ornentur laude et doctrinae sanae et vitae integerrimae, si re- ligionis catholicae ardore et vera caritate patriae ducantur, laeta sane erunt vobis incrementa allaturi, ac subinde laetiora, aliis pluribus ad sacerdotium incitatis exemplo. Neque id minus cu- randum sperandumque est de virginibus sacris, educationi de- ditis puellari; quae floreant in tutela Catharinae vestrae, sa- pientis virginis et invictae. - Unum videtur reliquum, in quo vos peramanter hortemur ; hoc est ut animorum coniunctionem diligere atque colere ne cessetis. Et clerici inter se et inter se laici homines quanta, maxime fieri possit sentiendi agendique conveniant similitudine : utrumque vero ordinem copulatum et obstrictum teneant vinculum perfectionis, caritas Christi. Quae documenta ut eo amplius in animis valeant, libet compellare
(i) Coloss, i, io.