F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
S. SEVERINI 711
fuerit, nullo tamen impetrato indulto abfuit. Ex quo statui non immerito posse videtur, iuvari quidem posse canonicum adducta infirmitatis causa ad dispensationem a choro obtinen- dam, quamdiu infirmitas ipsa fuerit duratura, minime vero iuxta praxim S. O. C. ad iubilationis indultum consequen- dum. Proposito enim casu inter dubia iubilationum diei 24 Septembris et 17 Decembris 1718: « An indulgendo, sit iu- bilatio canonicis et beneficialis, qui spatio 40 annorum ec- clesiis inservierunt, licet dicto temporis spatio cum debitis licentiis et indultis ab fuerint ab ecclesiis vel ex causa infir- mitatis, vel alia de causa? » S. C. respondit : « Affirmative quoad absentes ex causa infirmitatis cum debitis licentiis et indultis ». Nec aliter ab huiusmodi resolutione dimissa est Eugubina 19 Aug. 1775.
Porro ex huiusmodi rescriptis consequi videretur, in casu denegandum esse iubilationis indultum, nisi forte Eminentiis Vestris placuerit ea uti benignitate, qua ex infirma valetu- dine aliquod tempus remitti solet ex commissis fallentiis, uti factum esse legimus in una Brictinorien., in qua pro gratia iubilationis rescriptum est , etsi Episcopus testatus esset, oratorem per sex annos in numero quadraginta duo- rum plerumque choro non interfuisse, ex quo eundem mi- nime meritum indulto arbitrabatur.
Hisce perpensis videant E E . PP. ea qua pollent iuris peritia, quid porrectae preces mereantur; quod si ulteriori servitio oratorem adhuc indigere iudicaverint pro iubilatio- nis indulto, perpendant quae Episcopus scripsit « enixe sci- licet Vos deprecor E E . PP., ut Oratori indulgere dignemini dispensationem perpetuam a chorali servitio cum facultate lucrandi distributiones omnes, tam ordinarias, quam extra- ordinarias perpetuas et fixas, nisi gratiam, quam ipse vehe- menter exoptat, Vobis potius placuerit concedere ». Non raro enim, denegata gratia iubilationis, concessum fuit a Sacro Ordine indultum abessendi a choro, prout in Firmana Iubilationis, 13 Septembris 1862 j Urbinaten. Indulti 18 Sept. 1802 etc.