F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
718 - INNEN.
cipii delegatione ageret, petiit et obtinuit interventum in causam.
Quocirca aliam veluti phasim modo ingreditur contro- versia, cum quaeratur an loci Municipio ius constet, dele- gandi in Ecclesia S. Rochi, parochum aut quemcumque alium Sacerdotem, ad explendas in die festo huius Beati non- nullas sacras functiones. Sententia vero Curiae spectat alium quaestionis aspectum, nempe an parocho, qua tali, in Ecclesia S. Rochi ius competeret, de quo agebatur.
Ordinarius iterum rogatus de informatione, retulit : occa- sione sacrae visitationis sibi innotuisse, Municipium illius loci concedendo Sodalitati S. Rochi usum Ecclesiae, non dedisse nuncium iuripatronatus, praesertim quoad preces novendiales et festum Sancti titularis indicendi ; idem Municipium tranquille usum fuisse hoc iure etiam post in- stitutionem Confraternitatis in eadem Ecclesia usque ad annum 1884.
Syndicus in primis instat in probando pleno dominii iure in Ecclesiam S. Rochi; quod nec adversarii negant quoad tempus antecedens institutioni Sodalitatis in eadem Eccle- sia. Nam Sodales affirmant, occasione institutionis Sodalitii, Municipium eidem cessisse omne suum ius in Ecclesiam ; sed praecipue contendunt, quodcumque evanuisse Municipii do- minium quando, vetere Ecclesia diruta, nova aedificata fuit curis et expensis piae Sodalitatis, sub anno 1873.
Quum non possit probari, Municipium veterem Eccle- siam cessisse Sodalitati, quia nullo ex actu, nullo ex facto constat, Syndicus asserit nec novam ullimode in Sodalitii ius pertransiisse. Ait enim, in probatis esse Municipium de- molitionis veniam dedisse, solum seu fundum protestasse pro novo aedificio, insuper 100 ducatos nummos contulisse praeter lapides veteris Ecclesiae, et alterius parvae domus continentis, nec non alterius aedificii vulgo appellati « Ospe- daletto » aeque demolitorum ; nec non donasse coementa, ae- stimata ad summam L. 208,08.
Quae aedificationi subsequuta sunt, Municipii ius con-