F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
720 PINNEN.
iterum aedificarent. Ceterum ipse Syndicus admittit, et ultro concedit quod pii Sodalitii Prior praefuit operi et personis ad hoc opus specialiter delegatis. Quare in Archivio Soda- litatis, non apud Municipium, extant libri rationum pro ex- pensis aedificationis et appositae syngraphae attestantes so- lutiones et pecuniae aliarumque rerum receptiones. Hinc re- ferunt Sodales, se a Municipio mutuas recepisse Libellas 637, quas debito tempore restituere curavit Sodalitium. Item no- tant, fidelium oblationes suppetias aedificationi venisse, sed cum expressa voluntate non Municipio, sed piae confraterni- tati opem et auxilium ferendi.
Quocirca concludunt, ius patronatos Municipio nullate- nus competere posse, quia vetus Ecclesia fuit solo aequata, et nova impulsu, curis, impensis Sodalitatis tantum aedi- ficata fuit.
Ius ipsum quod spectat, haec in utramque partem anim- adversa fuerunt. Agitur de iure patronatus. Modos ordi- narios ad hoc ius sortiendum exhibet versiculus « Patronum faciunt dos, aedificatio, fundus. » An vero istae conditiones copidative aut disiunctive exigantur, quaerunt Doctores ; at unanimiter respondent disiunctive has intelligendas esse : Reiff, h. t. n. 5. Quare tres iure patronatus utuntur, quo- rum alter dotet, alter aedificet et tertius fundum conferat.
Sed notandum est ad effectum iuris patronatus acqui- rendi, reaeclificationem Ecclesiae penitus destructae, idem praestare ac aedificationem, in quo casu primus aedificans amittit et reaedificans ius patronatus acquirit, Fagnanus in c. Quoniam h. t. n. 52 et Pirhing h. t. n. S. Qui auctores notant, nihil referre quod eadem materia et iisdem lapidibus Ecclesiam reaedificet, prouti advertit etiam Glossa in c. Quoniam h. t. V. Fundatores. Quare videtur potius Sodali- tas ex titulo reaedificationis, ius patronatus in Ecclesiam sibi vindicare posse. Eo magis quod omnes doctores, post Conci- lium Trid. Sess. 25 De reform, cap. 9, docent, titulum iuris patronatus debere probari non tantum ex simplici prae- sumptione, sed ex authentico documento, quod in casu sane