F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MOiNOPOLITANA 725
dinem S. Dominici, non sequitur Sodalitium ius praeceden- tiae acquisivisse super aliis Confraternitatibus ».
Dein instat patronus quod, etsi Tertiarii S. Dominici separatum corpus efficiant independenter a Confraternitate SS. Rosarii, tamen ius non habent vindicandi praecedentiam in processionibus. Nec ipsis iuvare, ait, quoddam rescriptum S. Rituum Congregationis latum die 17 Martii 1893, ex quo eruere vellent competere eis ius praecedentiae etiam in processione SS. Corporis Christi, dummodo collegialiter in- cedant proprio habitu. Nam advertit, aliud est decernere de iuribus quae Tertiariis in genere competere possunt, aliud est decernere de iuribus quae Tertiariis S. Dominici compe- tunt in oppido Fasani. Quod Tertiariis in genere nonnulla iura ac privilegia concessa sint, inter quae ius praeceden- tiae, ultra ac libenter concedit. Sed non competunt universa huiusmodi iura Tertiariis Fasani existentibus. Fasani, ex pacifica et non interrupta consuetudiue, Tertiarii cuiuscum- que Ordinis ius nunquam habuerunt interveniendi in proces- sionibus, ideoque nec praecedentiae iure nunquam gavisi sunt. De hac diuturna consuetudine testes citat Fasanenses cives universos, testem autem principem, Rmum Episcopum, qui in decreto, de quo controvertitur, inter ceteras motivas con- siderationes haec habet : quum Fasani ex consuetudine nun- quam Tertiarii adsint processionibus ullis nos ut tran- quillitas ex hoc capite servetur, prohibemus eosdem umquam intervenire posse, ne scandala et dissensiones renoventur, quae aliis de causis locum habuerunt.
Iamvero, hoc posito, pergit orator, incassum ab adversa- riis obiiciuntur iura ac privilegia generatim concessa Tertia- riis. Nemo enim est qui ignoret, consuetudini talem inesse vim, ut et legibus scriptis deroget, easque abroget : consue- tudo enim et ipsa est ius. Quamobrem de S. Rituum Con- gregationis rescripto ita ratiocinatur. Aut rescriptum decla- ravit iura ac privilegia quae competunt Tertiariis in genere, aut prae oculis habuit in specie Tertiarios Fasanenses. Si primum, privilegium Tertiariorum interveniendi in processio-