F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
726 MONOPOLITANA
nibus cum praecedentia sublatum est Fasani per contrariam consuetudinem ; si secundum, tum rescriptum irritum est ut- pote obreptitium et subreptitium, ex eo quod petentes con- sulto in precibus reticuerunt contrariae consuetudinis exi- stentiam .
Dein notat patronus reapse in praesenti controversia non agi de iuribus in abstracto Tertiariis quibuscunque compe- tentibus, sed quaeri an ob facti particularia adiuncta Epi- scopi decretum prohibitorium sustineri debeat.
Iamvero quod Episcopus potestatem habeat animadver- tendi in ea quae disciplinam, pietatem, ordinem ac tranquil- litatem spectant, nemo ibit inficias. Ipse, prout locus, tempus et occasio fert, ut ait Sacrosancta Tridentina Synodus, arcet scandala, in turbolentos ac facinorosos animadvertit, pacem fovet inter fideles, caussasque perturbationum removet. Quin. imo, nec tantum potest, sed vero etiam debet Episcopus pro suo munere haec omnia curare in dioecesi. « Generaliter dicam, in id omne graviter incumbere Episcopum et posse et debere, quod ad doctrinam fidei morumque tuendam ser- vandamque, atque ad disciplinam dirigendam pertinent » Berardi Comm. in Ius Eccl. I, dissert. 4, cap. II. Hoc posito, ait, nulla alia ratione infirmari posse decretum diei 28 Novembris, nisi demonstratum fuerit ab adversariis, iustas gravesque causas defuisse de decreto ferendo. Huc autem re adducta, iam causa acta est, exclamat orator. Nam Episcopus in conspectu habebat confratres SS. Rosarii, qui non pietate, non divini cultus studio, sed ambitione moti, Tertio Ordini S. Dominici nomen dederant in eum finem, ut praecedentia super ceteris Confraternitatibus potirentur. Hoc palam iacti- tabant ; ad hunc finem consequendum lapidem omnem admo- verant, adeo ut et ad brachium saeculare confugerant. Al- tera ex parte Confraternitates resistebant non ex eo quod minus reverenter se haberent erga institutionem Tertii Ordi- nis S. Dominici, sed quia meridiana luce clarebat, Tertium Or- dinem Fasani institutum fuisse in odium et detrimentum piarum sodalitatum. Hinc odia, simultates, irae : hinc po-