F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MONOPOLITANA 729
facto, nihil demptum de ipsa Ordinis natura putetur, quam omnino volumus immutatam atque integram permanere ».
Exinde Orator postquam recoluerit, Regulares, etsi ex- emptos, nedum posse, sed debere in processionibus incedere, deducit quod si regulares et Tertiarii debent publicas sup- plicationes sequi, nefas Episcopo sit illas ab explendo debito prohibere. Ita de privilegio tertii Ordinis Crucem deferendi in exequiis et processionibus, recentissima est sententia S. C. Episcoporum et Regularium die 18 martii 1887 in Tricaricen. seu Ordinis Minorum Reformatorum, quam fuse recensent Acta Sanctae Sedis vol. X X , pag. 100.
Quinimo, instat, non modo Tertii Ordinis sodalitates ius habent in supplicationibus incedendi, sed nobiliori privilegio gaudent, nempe praecedentia super ceteris laicis, etiam anti- quioribus. Hanc praeeminentiam compertissimam faciunt quamplures Sacrarum Congregationum decisiones, quas con- firmat nuperrima in hac ipsa causa decisio S. Rituum C. co- ram qua disputatum fuit : « An in processionibus etiam in so- lemnitate Corporis Christi, sodalitati Tertii Ordinis S. Domi- nici ius praecedentiae competat supra quascumque laicas confraternitates, etiam a SSmo Sacramento nuncupatas » et S. C. respondit « affirmative, dummodo ea Sodalitas gaudeat privilegio Tertii Ordinis, et collegialiter proprio habitu incedat ».
Ceterum et ipse Antistes semel ac iterum Sodalium San- cti* Dominici praeeminentiam agnovit etiam supra Sodalitium SSmi Sacramenti quoties Ordinarius loci indulgeat, ut proces- sionibus adsint.
Ad haec notat patronus, Regulares in processione San- ctissimi Sacramenti speciali privilegio frui, quod Grego- rius XIII in Constit. 10 Cum interdum, § 2, ita indulsit : «Universis et singulis clero et clericis, ac personis eccle- siasticis tam saecularibus quam Ordinum Religionum ac mi- litiarum, Regularibus, ac etiam etc. liceat ipsis tam die ipsa Dominica infra octavam Corporis Christi, quam aliis totius Octavae praedictae diebus, Processiones suas celebrare etc.