F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MONOPOLITANA 731
bitur Episcopo ut licentiam concedat, prout rescripsit Sac. Congr. Episc, in Papien. 11 Mai 1696 ».
Haec si ex iure explorata sunt quum agitur de negata quandocumque venia, prosequitur orator, multo magis urgent in interdicto perpetuo adversus omnes cuiuslibet Tertii Or- dinis sodalitates.
Quia Episcopus in controverso Decreto ad consuetudinem provocat quam etiam laudabilem appellat, nempe non solere Tertiarios in sacris processionibus incedere, notat patronus sane haud laudabilem esse consuetudinem Sacris Canonibus contrariam; at vero hanc consuetudinem nunquam extitisse, nec in dioecesi Monopolitana, neque in aliis provinciae Nea- politanae locis. Quapropter recolit Orator, ex ephemeridibus, nuperrimas attestationes quibus evincitur Tertiarios maxima cum pompa in publicis supplicationibus incessisse.
Ad Monopolitanam dioecesim quod attinet, memorat pa- tronus , quod Tertius Ordo S. Dominici in oppido F asano institutus fuit anno 1889. Post annum Episcopus decrevit a quolibet Sodalitio dandam esse praeeminentiam Tertio Or- dini S. Dominici. Moderatores Tertii Ordinis ss. Francisci et Dominici, autumant nunquam vetitas fuisse processiones in civitate Monopoli.
Quum idem Episcopus in suo decreto Tertiariis obii- ciat scandala reprobanda, patronus instat, nunquam nec an- no 1893 neque annis superioribus, tumultus ac dissensiones animos exagitasse. Haec municipii magistratus testatur per epistolam ad provinciae Praesidem diei 26 Maii 1893 aiens: quamvis tumultus et seditiones timerentur, tamen tranquil- litas plena servata fuit.
Documenta igitur, iuxta patronum, demonstrant scandala et iurgia fuisse ab adversariis conficta, quae tamen, ait, etsi vera fuissent, iustum ac dignissimum episcopalis auctoritatis erat, animos potius sedare, violentiam coercere, in perduelles animadvertere, quam iura contemnere et Tertiarios tantum ab omnibus processionibus perpetuo prohibere. Patronus instat, se intelligere non posse, qua de causa hi iurgia et dissen-