F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NICIEN. 737
fati sacerdotis di Cessole : aliunde haec est exceptio, facta pendente vita fundatricis, et notum est adagium quod ex- ceptio firmat reg alam in contrarium.
Tandem observat Defensor, quod si haec separatio admit- teretur, nedum Hospitium novis expensis oneraretur, sed quod magis est, adesset in administratione nova persona quod est contra Hospitii statuta quae taxative membra di- rigenda designarunt.
Firmato quod canonicatus est adnexus officio Protectoris, Defensor transit ad inquirendum de relativo iure nomina- tionis. Praemittit quod Hospitii administratio iuxta art. 9 Statutorum ius habet absolute et simpliciter Protectorem nominandi ; quod ita est exclusivum, ut pro nominatione sacerdotis di Cessole, ex parte Supremi Principis, in Prote- ctorem, opus fuit regia derogatione statutorum. Hoc admisso pergit patronus, profecto explicari non posset hoc ius in administratione cum obligatione, ceu vult Capitulum, ei praesentandi tres candidatos pro nominatione ad Canonica- tum officio Protectoris adnexum : hinc cum iuri quaesito administrationis opponatur conditio apposita a fundatrice d'Aiglun, haec ceu nulla haberi debet, ad instar nonnulla- rum conditionum adiectarum in contractibus quae vitiantur et non vitiant.
Invocatam autem ex adverso decisionem S. Congrega- tionis Episcoporum et Regul. diei 7 Febr. 1845 dicit non facere ad rem. Ibi agebatur de invalidanda nominatione facta a fundatrice post resignationem Canonicatus d'Aiglun, emis- sam ab Aloysio Bres : et administratio neque vocata fuit in causa neque audita ; proinde edita sententia ipsam attingere non potest iuxta illud iuridicum effatum « res inter alios acta, nobis nec prodesse\, nec nocere potest ».
Multo minus, pergit Defensor praetensum Capituli ius convalidari potest ex facto sacerdotis di Cessole qui, occa- sione nominationis ad canonicatum Iosephi Bres, tres can- didatos Capitulo praesentavit, quasi administratio suum ius abdicasset, et praescriptio favore Capituli incoepisset : Di
Acta, Tom. XXVII. fase. COOXXIV. 47