F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
7o8 INICIEN'.
Cessole enim uullum mandatum ad hoc habuit ab admini- stratione ; proinde cum egerit suo nomine, praeiudicare non valuit administrationi ; quoad invocatam praescriptionem re- spondet, eam subsistere non posse neque in iure neque in fa- cto : non iure quia praescribi nequit quod supremus Princeps sibi reservavit, non in facto quia deficit decurrentia temporis, quod effluere coepit an. 1860, quo Niciensis civitas Galliae adnexa fuit, et existentia legalis Hospitii, regii decreti pro- ductione, statuta et declarata fuit.
Demum non omittit revelare damna et pericula quae exo- riri possint ex praetensi Iuris admissione in Capitulo. Primo cum saepe saepius ab administratione Gubernio exhibenda sint statuta pro sanciendis suis actibus, Gubernium facile hanc immutationem in nominatione Protectoris cognoscere valet et hinc occasionem nancisci incorporandi Hospitium, nunc independens, officio vel administrationi publicae bene- ficientiae Niciensis. Secundo ex testamento fundatoris di Ces- sole eius haeres ius habet invigilandi, ut appositae Hospitio conditiones serventur ad unguem, et in casu quod hae ne- gligatur sibi bona Hospitii vindicandi : proinde ex nova introducta ratione eligendi Protectorem facile ipse exurgere posset ad bona legata repetenda.
I U R A C A P I T U L I . E X adverso qui rationes Capituli susti- net praemittit quod praetensio administrationis Hospitii est prorsus nova : siquidem nemo ante mortem canonici Bres umquam dubitavit quod nominatio ad canonicatum Capitulo pertineret, praevia praesentatione trium candidatorum, ipsa administratione comprehensa ceu patet ex eius deliberatione diei 20 Ianuarii 1885 : at mortuo canonico Bres, admini- stratio, revoluto pallio, nullam declarat praefatam delibera- tionem et ius quod non habet réclamât, cum ipsum exclu- sive ad Capitulum spectare evincat nedum actus fundationis canonicatus, sed etiam ipsa erectio canonica. Unde deducit, quamcumque electionem factam contra praescriptam formam esse omnino nullam.
Hisce praemissis, contendit canonicatum d'Aiglun insti-