F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NICIEN. 739
tutum esse non favore Protectoris, sed Rectoris pro tempore Hospitii, ceu innuunt clare tabulae fundationis : hunc autem esse personam omnino distinctam a Protectore arguit, tum ex obligationibus impositis a fundatrice novo canonico, quae sunt omnino distinctae ab officiis quae iuxta statuta gra- vant Protectorem, tum ex diversa missione utriusque. Re- ctor nam directionem spiritualem habet, sacramenta admi- nistrat puellis easque erudit in religione dum Protector invigilat rectae rationi oeconomicae et disciplinae Hospitii. Deinde officium Rectoris, utpote canonicatui adnexum, est ad vitam, e contra Protectoris potest esse etiam ad tempus : ad illud nominari debet semper persona ecclesiastica, ad hoc etiam laica iuxta statuta. Proinde, concludit, cum Rector et Protector sint personae omnino distinctae, nil mirum si etiam adsit diversa methodus eas nominandi.
Expendens autem fundatricis epistolam diei 11 Iunii 1837 ex adverso oppositam, nullo in calculo habendam esse censet, quia cum fere duobus mensibus sit posterior actui funda- tionis hunc variare non poterat, neque ullo in calculo ha- buit Curia dioecesana quando an. 1843 ei exhibita fuit.
Sed detur in hypothesi adversariorum quod persona vo- cata ad Canonicatum non sit nisi Protector Hospitii, non ideo iuxta patronum sequeretur quod Capitulo remaneret tantum ius investiendi ad canonicatum. In hac enim sup- positione haberetur conflictus inter statuta ex una parte et actum fundationis ex alia : iam vero neuter ex his prohibet quominus cumulata officia in una persona separari queant ; quin imo haec separatio -attributionum ex ipsa rerum natura suadetur, tum quia una persona non potest omnia explere, tum quia officium superioris in communitate parum conciliari potest cum officio Directoris Spiritualis : hinc in supposito casu ad separationem officiorum iuxta Defensorem esset de- veniendum.
Sed urget defensor, detur etiam quod officium Protectoris sit absolute inseparabile ab officio Rectoris, ut ita his inve- stiri debeat una tantum persona : in hac hypotesi tantum