F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
740 NICIEN.
duae viae adsunt ad evitandum conflictum inter statutum Hospitii et tabulas fundationis canonicatus, nempe vel mo- deratio articuli 9 statuti ad salvandum canonicatum, vel re- linquere seu renunciare Canonicatui ad statutum manute- nendum : prima via non videtur Defensori impossibilis : non enim agitur de deroganda lege generali proprie dicta in bo- num comunitatis iussa, sed de temperando simplici statuto privati instituti, quod'urgente necessitate optime moderatio- nem pati potest, et iam passum est quando in administra- tione quarta persona .est introducta nempe haeres fundatoris. Si vero administratores aliam viam inire volunt, tunc va- ledicendum erit canonicatui d'Aiglun, qui consequenter rema- nebit purus et simplex canonicatus, absque honore complendi officium spiritualis Directoris in Hospitio.
Progrediens Defensor ad refutandam theoriam de condi- tionibus impossibilibus, ex adverso productam, dicit quod haec male in casu applicatur ; siquidem ea locum habet in testa- mentis, et inter contractus tantum- in matrimonio, non in actibus inter vivos, qualis censeri debet actus fundationis canonicatus d'Aiglun : sed deinde etiamsi admitteretur theoria adversariorum, consequentia semper esset favorabilis Capi- tulo, quia posita impossibilitate conditionis adiectae a fun- datrice, donatio ab ea facta Hospitio corrueret, et sic rema- neret simplex et purus canonicatus in Cathedrali, absque ho- nore speciali curandi bonum spirituale Hospitii.
Ex hucusque expositis Defensor infert nihili faciendos esse inanes timores, vel terricula obiecta ab administratione vel de cessatione independentiae Hospitii et eius incorpora- tionis officio publicae beneficentiae, vel de vindicatione bo- norum Hospitii ex parte haeredis fundatoris : non enim res est de violatione statutorum, vel de immutatione radicali Instituti, sed de simplici moderatione articuli 9 statuti ob- tinenda a competenti auctoritate : hinc in memoriam revo- cato quod ius Capituli innititur, nedum pacifica et non in- terrupta possessione, plus quam quinquennium, sed etiam aliis solemnioribus titulis quales sunt, actus fundationis, de-