F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
752
LITTERAE SSmi D. N. Leonis Xlii ad Emum Gibbons Arch. Baltimorensem, quibus commendatur propositum augendi nova studiorum curricula in catholica Uni- versitate, in urbe Washington constituta.
Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. Benevolentiae testandae curaeque Nostrae erga Universitatem istam studiorum catholicam, rursus oblata est causa, nuncio abs te gratissimo accepto. E a m scilicet, quam Nosmetipsi auctoritate apostolica constituendam curavimus legitimoque auximus iure, magnopere laetamur, non modo ubertate bonorum fructuum sese Nobis per sexennium probasse, verum etiam ad ampliora coepta pleno gradu procedere. Huiusmodi Nos incrementa spe- rare significavimus non ita pridem, quum te ceterosque tecum Episcopos allocuti per epistolam sumus. Jamque ex alacritate vestra et piorum liberalitate fieri compertum est, ut octobri proximo nova doctrinarum magisteria in eodem Lyceo dedicen- tur; quae adolescentibus clericis utilitates maiores pariant et laicis quoque non mediocriter proficiant ad studia cultiora. Haec ipsa studia recte consuluisti ut Facultate contineantur philosophiae; eaque tamen instructa et ornata variis adiutricibus disciplinis, quae fusius traditae atque eruditius, v e l v lumen veritati prae- beant explorandae decusque exploratae addant, vel eam in opi- nione hominum faciant usuque fructuosiorem. Nobili autem pro- posito consentaneum exitum pollicentur nomina magistrorum egregia qui ad id muneris sunt delecti; eo praesertim quod de- liberatum omnino habeant Thomae sancti Aquinatis certissimam philosophandi rationem, secundum praescripta Nostra, religiose persequi ducem. - Quarum rerum perspecta excellentia, non poterat sane eisdem coeptis comprobatio deesse atque auspicia huiusce Apostolicae Sedis , quae honestísima quaeque studia pro merito laudare omnique ope provehere perpetuo consuevit. "Votis igitur Nostris, Lyceum istud magnum eo amplius ex facta accessione praestet, vigeat, floreat in religionis pariter civitatisque praesidium et ornamentum. Ad ipsum catholica iuventutis col- legia alumnos mittere studeant acrioris ingenii et spei laetioris : in eo autem sanctae unitatis vincula inter catholicos obstringan- tur, perutili exemplo; ex eoque, tanquam ex communi fonte, eiusdem doctrinae et actionis electa vis late dimanet influatque in animos saluberrima.
Interea tibi, Dilecte Fili Noster, unaque Archiepiscopis et Episcopis, quorum in tutela Universitas ipsa est, item iis, quorum beneficientia munifica alitur et augetur, Doctoribus atque alu- mnis nova curricula inituris, ceterisque omnibus, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die 29 iunii anno 1895, Pontificatus Nostri decimo octavo.
LEO PP. X I I I .